eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1143. 1627 april 10. Aan Jan de Groot1.

    Literas tuas, parens optime tum illas 15 tum alteras 21 Martii datas recte percepi. Utraeque perlatae serius quam oportuit diebus quatuor aut quinque cera oblisa. Nimirum non desinunt curiosi homines nostro literarum commercio insidiari, cum tamen nihil sit in illis praeter studium literarum, res domesticas et siquid publici bona vota. Quid ex illo de quo scribitis colloquio futurum sit, tempore magistro docebimur. Editionem Hexabibli2 properari opus est aut huc

    125

    remitti autographum, valde enim urgeor. Si ibi editur, commendanda amicis aliquot correctio typographica. De institutionibus Iuris Batavici3, quod mones4, frater, gratias habeo. Partes descriptas credo; de integro plane credibile mihi non fit, sed puto spargi eam suspicionem ab iis, qui ea ratione facilius me sperant adduci posse, ut meum exemplar ipsis edendum largiar, de quo ampliandum adhuc videtur. Sunt enim multa in moribus posita, de quibus alios fori peritos consultos velim. Longa enim mea a foro absentia me erroribus patentem fecit, itaque optem alienis quoque auxiliis niti.

    Nos recte valemus. Uxor, soror5, filia6 iter meditantur. Cardinalis Riceliacus urget negotium de navigatione et commerciis. Exspectatur et puerperium ejus, quae fratri regio nupta7 reginam8, quam gradu sequitur, uteri faecunditate parat anteire.

    Vale, parens optime, cum matre et propinquis. 10 Aprilis anni 1627.

    Tuus tibi obedientissimus filius
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 796.
    2 - De Veritate religionis Christianae; Ter Meulen-Diermanse, no. 944.
    3 - Grotius' Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleertheyd, in 1631 te 's-Gravenhage verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 757.
    4 - Indien deze lezing juist is, is de brief blijkbaar ook voor Willem bestemd, gelijk met meer brieven aan Jan de Groot het geval is; mogelijk echter moet ‘monet’ gelezen worden.
    5 - Suzanna Bloncke; zie no. 1130, p. 106 n. 5.
    6 - Cornelia.
    7 - Marie de Bourbon, die 6 augustus 1626 gehuwd was met de hertog van Orléans.
    8 - Anna van Oostenrijk; zie no. 1059, p. 27 n. 8.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]