eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1147. 1627 mei 9. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Ita postulat amicitia vetus nostra, ut non possim non sollicitus esse de te rebusque tuis. Quare cum iam dudum nihil ex te intellexissem, inquisivi apud amicos, ecquid haberent de te, qui mihi, quod primum est, vivere te et mediocriter valere indicarunt. Deum rogo, ut, quicquid restat in corpusculo tuo infirmitatis, id abstergeat tibique det aetatis reliquum sine gravi offensa decurrere.

    Nostros de iure belli ac pacis libros Francofurti recusos2 video, satis accurate, quo laetor eo magis, quia Buonus3 noster differt editionem novam, quae multis locis erit auctior. Excerpta nostra e tragoediis et comoediis4, quae prope annus est, cum ad te misi, spero, recte pervenerint. Est hic amicus meus5, qui longi temporis labore syllabum fecit librorum omnium, qui aut a romanensibus aut a protestantibus scripti viam muniunt resarciendae ecclesiarum paci. Res ipsa eiusmodi est, ut optari possit, sperari minime, hoc quidem tanto pontificis regno et in dies, quantum video, gliscente. Nam et Sorbona magis magisque eo inclinatur. Sed tamen, quando ἀποϱήτων πόϱον εὗϱε ϑεός6 et multa eveniunt, quae nemo opinando praesumsit, laudo sive conatum hunc, sive votum. Erit et hoc utile scire, qui de quaque controversia componenda scripserint, quo rectius intelligatur, quid sit in quaque τὸ ϰϱινόμενον. Atque utinam omnes principes et qui principibus consilio adsunt, bibliothecas suas hoc librorum genere instruerent. Is, quem dixi, index non satis commode in Gallia nunc quidem vulgari potest, sed nec in Batavia nostra rerum potientibus iis, qui nihil probant non in extimo positum. Quare censeo deligendam huic obstetricatui Germaniam. Si putes Argentorati edi posse, mittetur eo exemplum. Si ibi non potest, forte tuo indicio typographum reperiemus Francofurti.

    Vale, vir optime et amicorum τὸ εἰλιϰϱινές.

    IX. Maii MDCXXVII.

    Tuus ut soleo
    H. Grotius.

    Adres: D. Lingelshemio Argentoratum.

    Notes



    1 - Copie Kon. Bibl. Kopenhagen, Ny kgl. Saml. no. 6174, 86 BS. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I, p. 300.
    2 - Bij Wechelius; Ter Meulen-Diermanse, no. 566.
    3 - De Parijse uitgever Nic. Buon. De nieuwe uitgave verscheen eerst in 1631 te Amsterdam; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 567 en remarque aldaar.
    4 - Zie no. 1061, p. 30 n. 7.
    5 - Jean Hotman. Zie no. 1045, p. 2 en n. 3 aldaar. Over de syllabus zie no. 1257, p. 300 en n. 4 aldaar.
    6 - Vgl. Euripides, Medeia 1415: τῶν δ᾽ἀδοϰήτων πόϱον ηὗϱε ϑεός.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]