eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1159. 1627 juli 17. Aan Willem de Groot1.

    Et patris et tuas, mi frater, literas accepi per D. Intimam2, cujus negotium juxta ac meum curabo. Iam ante et illas per Dimmerum3 et quae per Langeracensis4 scribam miseras recte acceperam idque jam monuisse me puto. De Heinsii Aristarcho5 jam aliquid scripsi. Sunt sane multa non spernenda. Sed miror de Hexabiblo6 nihil me audire. Hic enim urgeor. Quod nuper scripseram7, de addendis voculis aliquot ad disputationem adversus Mahumetistas, ubi de appellatione filii Dei agitur, re melius expensa revoco. Disputandum enim est ex confessis et Mahumetistae ascensum Iesu in caelum confitentur: reditum in vitam non agnoscunt, quin nec ipsum volunt in cruce mortuum nisi φανταστιϰῶς. Itaque maneat ut fuit. Losecatio8 opto fausta omnia. De Roterodamensibus aveo doceri, quid in posterum facturi sint. Vale, mi frater, cum tua9 tuisque. 17 Iulii 1627.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 797.
    2 - Zie no. 1154, p. 138 n. 1.
    3 - Dirk Dimmer, raad van de prins; hij werd in de zaken van Orange gebruikt.
    4 - De gezant van den Boetzelaer.
    5 - Aristarchus sacer, sive ad Nonni in Johannem Metaphrasin Exercitationes; zie II, p. 391 n. 1. Zie ook no. 1156.
    6 - De Veritate religionis Christianae; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 944.
    7 - No. 1156.
    8 - Frederik van Losecaat, gehuwd met Grotius' zuster Adriana.
    9 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]