Non scriberem nunc ad te, mi frater, nisi urgeret res, super qua consilium
177
poscis, quod ego mihi magis honorificum quam tibi utile sentio tam longe remotus a rerum vestrarum notitia. Tranquillitatem (sic) advocationis et nulli magis quam velis obnoxium vivendi genus non immerito te mulcet, nec injuria ingenia ad quaestum facta et bonarum artium ignara reformidas. Forte et aasiduus labor oneraturus sit valetudinem tuam. Rursum video non esse abjiciendas occasiones, quae rem familiarem loco meliore collocare possunt. Nec spernenda quae de propagandis amicitiis et hoc rerum salo nobismetipsis muniendis prudenter proponis. Ego sicut calidam ambitionem non probo vel ob hoc, ne, siquid durius incidat, habeamus in quo nosmet accusemus, ita bonorum consensum prope est, ut pro divina vocatione habeam. Quod ergo a vobis negotiisque vestris tanto intervallo dissitus possum, Deum oro, feliciter ut tibi hoc omne publicoque eveniat. Tum vero suadeo, ut et Mermanni2 nobis optime volentis et ipsius Borelli, qui hoc munere functus est, consilio utaris; et illud non negligenter explores, quae Borelium causa ad relinquendam eam stationem impulerit. Nam et hoc, ni fallor, tuam deliberationem instruere poterit.Vale, frater optime, rerum novarum nihil scribo, quia quicquid est, id hodie ad te jam perscripsi literis3, quas mercatori Rotterodamensi dederam, paulo antequam tuas acciperem. Phoenissas4, rem Mantuanam5 et Iacchaei6 non opus est tibi commendem, quando satis memorem video.
Pridie diei, qui liberato Lugduno sacer. Lutetiae.
Tuus germanus
H. Grotius.