Nihil magni in Gallia geritur, mi pater, quare argumentum a Venetis mutuabor, ubi res accidit non epistolis, sed Annalibus digna. Erat inter decem ejus
234
reipublicae principes Zenius2, vir magni animi, qui haud ita dudum coëgit, quod senatoribus licet, ducem3 in leges jurare. Cum jurasset, ostendit, quae contra leges peccabantur ab ipso maxime et suis. Itaque impetravit, ut ducis filius cardinalis4 juberetur Roma in patriam venire, ubi episcopatum habebat; duos alteros filios, qui in sexaginta virum consessu erant, inde legum auctoritate expulit5. His peractis non multo post aggrediuntur eum sicarii et a caede quidem inhibiti sunt, sed digitos quosdam ei absciderunt multisque truculentissimis vulneribus petiverunt ipsi viscera. Domum reportatus mittit filios suos cum multis ministris, qui singuli singula vestimenta perfossa gladiis et sanguine stillantia populo omni inspectante in curiam deferrent ultionem flagitantes. Senatus indicibus impunitatem, praemium satis luculentum et jus unius captivorum e vinculis eximendi edicto proponunt. Paucis post diebus dux in senatum venit, ait nihil esse quod ultra inquiratur, cognitum sibi auctorem facinoris suo ipsius indicio. Eum esse filium suum6, e duobus illis senatoribus majorem natu, domo tum absentem, qui ad se scripsisset impatientem se contumeliae in familiam suam illatae ab inimico eas poenas petiisse. Quo comperto auctorem se esse ut promissa praemia augerentur ei, qui legirupam vivum aut mortuum in manus publicas attulisset: quid dicam? Infelix, utcunque ferent ea facta nepotes7.Tam generosae virtutis exempla patria nostra forte nunc quoque desiderat. Ego non possum non optime sperare de ea civitate, in qua caritas liberorum patriae respectu vincitur.
Hic Rupellae obsidium implet aures urbis et agger satis e voto procedens et contractae eodem Gallicae Hispanicaeque naves et horum operum non tam spectator quam censor Spinola8.
Puto me antehac scripsisse fratri, si non scripsi nunc tamen et ipsum ac vos omnes oro, ita ut, si quas nancisci potestis annotationes de his, quae ad Grollam9, quaeque ad novum e Rheno in Mosam transeuntem alveum10 gesta sunt, eorum me faciatis participem. Oravi idem affinem Reigersbergium11; quare quod alteri deerit, alteri supplebitis.
Comites Susanus et Roussyacus, Bulionii sororis sponsus, in carcere Bastiliano custoditi12 metum cunctis protestantibus injiciunt rerum novarum multoque magis Mileterius13 ex eodem carcere Tolosam missus supplicii, ut multi auguran-
235
tur, sumendi causa ob molitiones detectas indicio chartarum Montacutii14, quem fiducia legationis confidentem facit.Oro Deum ut patriae, tibi, matri15, fratri, sorori16, conjugibus eorum ac liberis ea det, quae ad salutem sunt.
Lutetiae 5 Februarii 1628.
Hanc schedulam velim affini D. senatori Reigersbergio tradi.
Tibi obedientissimus filius
H. Grotius.