Amicorum negotia, ut nuper Treselii nostri2, cum tibi commendare inceperim, quidni audeam et mea, Sarravi amplissime? Ego te non litium tantum, quibus te rex praefecit, scio esse judicem, sed et literarum, quibus tua te singularis
263
eruditio praeposuit. Quare cognoscendum tibi adfero libellum hunc nostrum3 argumenti magni et a non uno tractati, in quo, si nihil aliud, brevitatem cum perspicuitate aut praestiti aut praestare conatus sum. Ego, quid ingenium tuum novi ab omni vitilitigatione alienum, studiosum pacis, non dubito, quin gratum tibi hoc opusculum futurum sit: vel hac parte, quod nos a controversiis avocans ad ea advertit, quae Christianis communia sunt, certe esse debent. Det Deus nobis omnibus Spiritum suum, ut non verbis tantum, sed et factis ostendamus nos esse, quod dici volumus.10 Martii, 1628.