eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1255. 1628 mei 6. Aan Willem de Groot1.

    Quo tempore tuae, mi frater, scriptae 17 Aprilis mihi redditae sunt, nihil erat quod rescriberem. Ac ne nunc quidem est nisi quod legatorum nostrorum2 negotia et consilia de pace cum Britannis tarde procedunt. Atque interim dicuntur Ordines Britanniae Rupellam quasi liberam civitatem in suam recepisse tutelam et creditur jam classis in mari esse, adversus quam rex et Galli magnis animis se parant; terra quidem exercitum habentes octodecim ferme millium, in portu autem praeter submersas aliam vim navium partim connexarum, partim huc illuc discurrentium; nec desunt cuncta, quae incendendis aut retinendis hostium navibus vetus aut nostra aetas reperit. Exitus in dubio est, sed qualiscunque futurus est, video evitari non posse, quin incalescant odia et difficilior reddatur pacis ratio. His propriis rebus involuta Gallia duci Mantuano3, quem imperator4,

    295

    Hispanus et Sabaudus latrocinio magis quam bello impetunt - nullus est enim probabilis adversus eum praetextus - nihil praestare majus potest, quam ut ei liceat hic suo sumptu militem scribere, quod gnaviter facit oppigneratis aut venundatis, quae hic tenet.

    Lamairius5 hic ut sperare nos jusserat, non comparet. Rogo igitur videas, ecqua alia sit ratio huc mittendi Vossiana6, nam ego fidem meam viro magno obstrinxi. De Phaenissis7, de Institutionibus8 non repetam.

    Quid remonstrantes impetraturi sint suis supplicationibus avebo resciscere. Debyaei9 familiam rogo meo et uxoris nomine salutes et omnia ipsis officia deferas. Parentibus, consanguineis, affinibus salutem. 6 Maji 1628.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 806.
    2 - Zie no. 1213, p. 222 n. 6.
    3 - Carlo Gonzaga.
    4 - Ferdinand II.
    5 - De Leidse uitgever J. le Maire.
    6 - In de brieven aan Willem van deze tijd is herhaaldelijk sprake van boeken van Vossius en de kosten ervan.
    7 - Zie no. 1241, p. 268 n. 3.
    8 - Zie no. 1222, p. 239 n. 1.
    9 - Joris de Bie was begin april overleden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]