eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1291. 1628 juli 27. Aan J. Camerarius1.

    Quoties literas tuas video, optime Camerari, toties me ipsum illud nomen ad eas res, quas pro virili sectatus sum, semper magis magisque inflammat. Ita enim merita est gens vestra tum de pietate tum de literis, ut hoc tantum incertum reliquerint, utra laude plus eminuerint, nisi quod in pari caetera laude, laus illa haud dubie major, quae aeternas habet promissiones. Quare cum te eadem vestigia insistentem video, tum vero fructum magnum sentio ejus affectus, quem in familiam vestram animo gessi semper, rebus autem testari nunquam potui. Eoque justius gaudeo tibi ac viro amplissimo parenti tuo2 eum obtigisse principem3, cujus virtutibus neminem parem habet saeculum, etiamsi totum quantus sub utroque axe est orbem scrutari libeat. Dignus plane rex, qui Camerarios ministros habeat, digni vos qui regi eximio eximias praestetis operas.

    Pro his, quae nuntias, utinam non minus laeta hinc renunciare possem, sed quid laetum hinc possit existere collisis inter se, quorum partes erant caetera prostrata erigere, nutantia sustentare? Hottomanni nostri syllabus4 votum magis continet quam consilium: non quod illud, quo spectat, sit τῶν ἀδυνάτων, si Christiani principes meminisse velint, quid sui sit officii, in repurgandis, quae defendi non debent et in constituenda circa res medias bene temperata libertate,

    352

    sed quod raro principes id sint, quod esse debent, nunc vero plerique se factionibus mancipent.

    Casauboni5 gaudeo a te mentionem fieri, cujus ingenium vere apertum ac probum non minus ego semper veneratus sum quam raram eruditionem. Quam mihi amicus fuerit, satis testari poterunt literae, quas nuper in Batavos misi, cum editio ejus epistolarum6 adornari diceretur. Dixit mihi ipse, cum Londini quotidie simul essemus anno hujus saeculi XIII, se post migrationem e Gallia omnes illas militares literas ex animo abjecisse, quarum incitamentum illi fuerat regum idem ac militum maximus7, translatum vero in Britanniam studia quoque se eo transtulisse, quo vergeret animus regis8, cui non tam arma quam pax et religio cordi. Deinde is erat Casaubonus, qui nihil parati penes se haberet, nisi in memoria et si forte in oris librorum aut brevibus schedis, Sibyllae foliis. Itaque in Polybium notas nullas habemus nisi in librum primum et has quoque non perfectas, quae post editum ab ipso in angusta forma Polybium9, cum minoris figurae edito prodierunt10. Nec in Aelianum11 quicquam ipsius est. Porphyrogeneti liber prorupit12, sed non ipsius munere.

    Det Deus tibi tuisque omnibus dignam ista virtute fortunam.

    Lutetiae XXVII Iulii XVIcXXVIII.

    Resalutant te Bignonus13, Rigaltius14, Salmasius15, Puteani16.

    Tui nominis studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 809. Betreffende geadresseerde zie no. 1118, n. 5 en II, p. 505 n. 10.
    2 - Ludwig Camerarius; zie II, p. 505 n. 10.
    3 - Gustaaf II Adolf.
    4 - Zie nos. 1045, p. 2 n. 3 en 1257, p. 300 n. 4. Naar Jean Hotman wordt verwezen no. 1045, p. 1 n. 3.
    5 - Isaac Casaubonus; zie over hem no. 1048, p. 9 n. 2.
    6 - Herhaaldelijk zond Grotius brieven voor deze uitgave, die in 1638 in 's-Gravenhage het licht zag, naar Holland; men zie de verwijzing in no. 1176, p. 174 n. 11.
    7 - Hendrik IV.
    8 - Jacobus I van Engeland.
    9 - Het werk was in 1619 te Parijs verschenen onder de titel Polybii Historiarum libri qui supersunt. Is. Casaubonus ex antiquis libris emendavit, Latinè vertit, et commentariis illustravit. Polybius, een Grieks historicus, kwam in 166 als gijzelaar naar Rome, waar hij 16 jaar verbleef.
    10 - Is. Casauboni ad Polybii Historiarum librum primum commentarii, dat eveneens te Parijs uitkwam, in 1617.
    11 - Aelianus et Leo Imp. Tactica, sive de instruendis aciebus; Graece et Latine. Quorum hic Graece primum opera Joh. Meursii, ille ex Sixti Arcerii nova interpretatione Latina; ambo notis ... in lucem exeunt. Accedunt ... descriptiones et Modestus, Libellus de vocabulis militaribus; additis tabulis aeneis. Lugduni Batavorum MDCXIII. Claudius Aelianus was een schrijver uit de 2e eeuw.
    12 - Constantini VII Porphyrogenneti Opera, in quibus tactica. Nunc primum prodeunt, Joannes Meursius collegit, coniunxit, edidit. Lugduni Batavorum MDCXVII, tenzij Grotius bedoelt Constantini Porphyrogeniti De administrando imperio, ad Romanum F. Liber nunquam antehac editus. Joannes Meursius primus vulgavit, latinam interpretationem, ac notas adjecit. Lugduni Batavorum J. Balduinus, impensis vero Lud. Elzeviri MDCXI. Constantinus VII Porphyrogenetus was keizer van Byzantium (913-959, geb. 905), vooral bekend als geleerde.
    13 - Hieron. Bignon; zie no. 1163, p. 154 n. 5.
    14 - Nic. Rigault; zie no. 1189, p. 188 n. 2.
    15 - Cl. de Saumaise; zie no. 1051, p. 12 n. 1.
    16 - De gebroeders Dupuy; zie II, p. 66 n. 7.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]