Hodie, mi frater, recte accepi literas, quas tu XXIII Iulii, pater XV dederatis, et pro nuntiatis gratias habeo maximas. Sed in tuis non intelligo, quid sit quod dicas misisse parentem exemplar literarum, quod Narsius2 vobis tradiderat. Ego tale nihil vidi, nihil accepi. Mirum vero, ni fatum sit omnium eorum, quae Suediam tangunt, ne recte curentur. Quid ergo est ad quod respondere possim? Quid ad Narsium scribere?
Apocham proxime mittam. Syntaxim invenimus Cauchii3, qua utimur. Sed Etymologia destituimur illa Hagiensi4, nostrum enim exemplar usu mutilatum est. De vermibus5 repeto preces et de librorum Vossii ac Iacchaei pretio6.
Rupella nondum esurit ex voto et spe pridem concepta regis. Anglorum classis adhuc exspectatur. Carcer Bastilianus stipatur protestantibus ob commercia cum Anglis aut Rohanio7. Pastorum rigorem miror ex deliberationibus synodicis.
De Cornelio nostro jam scripsi8, quid agendum censeam. Interim Vossio gratias ago maximas, amico constanti nec ad Heinsii instar. De Rotterodamensi negotio quod scripsit pater, siquid propius intelligitis, facite, quaeso, sciam.
Deum rogo parentes optimos et te cum familia nostrique amantes servet.
V Augusti XVIcXXVIII.
360
De Iure belli et pacis9 non urgent me Buoniani haeredes10. Itaque possum siquis nostri amans desiderat ei gratificari.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.