eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1303. 1628 augustus 26. Aan Willem de Groot1.

    Et quas nono Iulii et quas decimo tertio mensis hujus ad me dedisti literas, frater carissime, recte accepi et pro nuntiatis gratias ago: utinam laetiora essent saltem pro libertate domestica eorum, quos Diotrephes2 in ecclesiam recipere nolunt. Nam illud iniquissimum, cum religio sine coetibus ali non magis possit quam homo sine pane, prohibere quominus suos habeat, quos interim ad tuos nolis admittere. Rogo te quamprimum per amicum si potes, sin minus se offert occasio, per primum tabellarium mittas mihi tabulam aliquam, quae optime facta putatur territorii Sutfaniensis, qua valde opus habeo.

    Hic res haud multum mutarunt. Rupellae divites se sustentant, plebs strenue esurit: utrique se erigunt in spem auxiliorum e Britannia, quae in tempus maximi

    370

    aestus Septembris exspectantur. Copiae in Gallia duci Mantuano3 conscriptae, cum perrumpere per Alpinas valles sperarent, inhibitae sunt objectu castelli et quia machinas ipsae non adduxerant, et antequam advenirent, Sabaudus4 suis auxilio advenit. Hinc rejecti milites ducum inter se discordia et victus inopia ita diffluxere, ut vix multo tempore recolligi possint. Haec omnia incommoda sunt ex bello Galliae intestino, quod haud permittit aperto Marte rem in Italia geri; nec sine Gallis aut pontifex aut Veneti quicquam audeant.

    De Mylio5 quid erit exspectabimus. Ad ea, quae scripsi antehac6, responsum exspecto, praesertim de Iure belli ac pacis. Librum de Veritate religionis Christianae puto jam per Liranum7 receperis. De Eva Meursia8 si res habet ut nuper scripsisti, mutanda erit historia. Valde scire aveo, quod futurum sit consilium curiae in causa remonstrantium. Parentibus optimis, tuae9, tuis, nostris omnibus salutem. Cornelia10 nostra revaluit. Ceteri valemus. XXVI Augusti XVIcXXVIII.

    Ex approbatione decreti synodalis per Ordines facti apparet politicos nulla magis de re sollicitos esse, quam ne remonstrantes in rempublicam irrepant. Huc enim illa tendunt consilia. Has inclusas rogo des Mairio11 et rem apochae cures.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 810.
    2 - De contra-remonstranten.
    3 - Carlo Gonzaga.
    4 - Carl'Emanuele.
    5 - Cornelis van der Myle.
    6 - Zie no. 1295.
    7 - Zie no. 1283, p. 341 en n. 4 aldaar.
    8 - Eva Vlieghen uit Meurs; zie Nicolaes a Wassenaer, Historisch Verhael alder ghedenckweerdichste geschiedenissen ... 'T Vijtiende deel 1629, f. 64.
    9 - Alida Graswinckel.
    10 - De oudste dochter.
    11 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]