eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1317. 1628 september 28. Van M. Bernegger1.

    Hugoni Grotio, viro summo, Matthias Berneggerus S.P.D.

    Vide, quos mihi spiritus fecerit unius humanitas epistolae tuae. Nam qui satis habere debebam, quod in tua tanti viri gratia et benevolentia locum aliquem inveni, nunc etiam aliis eandem audeo conciliare. Qui has reddet, Christianus Taubmannus2 est, Friderici illius, poetae et philologi clarissimi3, filius haudquaquam degener, in academia Basiliensi iurisconsulti titulo nuper ornatus. Is tui cumprimis, aliorum deinde clarorum in literis virorum appellandorum causa Lutetiam abit, plusculos dies ibi commoraturus. Oro reverenter, ut quod ultro pro insignita tua humanitate facturus esses, mei quoque gratia, tui nominis observantissimum hominem ad alloquium admittas, curesque sentiat commen-

    385

    dationem meam sibi non omnino nihil profuisse. Licet autem, ut eodem illo internuncio, - nam constituit ad nos brevi redire - significes, quid de Inscriptionibus4, quid item de Notis in Eliberense concilium5 statueritis; an etiam Schickardo6, Tubing. academiae doctori hebraico, spes fieri possit obtinendi libros a D. Gabriele Sionita7 petitos iis literis, quas cum Lansianis, sub Augusti proximi finem ad te misi8; denique an aliquid sit, quod mihi imperare velis. Beaveris me si qualemcumque rationem ostenderis animum illum meum ob publica merita tibi devotissimum aliquo officii genere demonstrandi.

    Vale. 28 Septemb. 1628.

    Notes



    1 - Copie Staats- und Universitätsbibliothek Hamburg, Bern. Adv. I. f. 242/3. Gedrukt Grotii et Berneggeri ep. mut., p. 12. Beantw. d. no. 1330.
    2 - Christian Taubmann (1597-1651), aanvankelijk professor poeseos in zijn geboorteplaats Wittenberg, later professor iuris te Bazel.
    3 - Friedrich Taubmann (1565-1613), dichter en filoloog, professor poeseos en eloquentiae te Wittenberg.
    4 - Het gaat over het materiaal, dat Janus Gruterus voor zijn Inscriptiones antiquae totius orbis Romani verzameld had; zie P.C. Molhuysen, Suffridus Sixtinus in De Navorscher, Utrecht 1899, p. 587 vv. Zie ook no. 1306.
    5 - Zie no. 1306 en no. 1210, p. 219 n. 10.
    6 - Zie no. 1293, p. 355 n. 6.
    7 - Zie no. 1293, p. 355 n. 5.
    8 - Zie no. 1306.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]