eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1318. 1628 september 30. Aan Willem de Groot1.

    Per Santenium2 tuas, mi frater, accepi et gratias habeo pro hydra lignigena; etiam pro Pedonis libro3, cui non est ut Tilenus4 respondeat, nisi forte aliquid ad dedicatoriam. Mairium5 exspectabimus et cum eo quae sciri opus. De Mylio6 nescio, quid exspectare debeam tam diu dilatus. De tua quoque re incertus sum conjecturae, sed ut tempora nobis iniqua sunt, propendeo in partem deteriorem, praesertim tanto adhuc ministrorum regno. Utinam fallar. Si quid ad Bergam ad Zomam fit aliud, etiam de eo doceri expeto.

    De Rupella quid dicam, cum non ego tantum et populus, sed ipsa regina mater7 in menses imo prope in dies deditionem exspectaverit. Dicitur tamen nunc fames urgere adeo, ut non pauci poena capitis imposita, siquis exeat, eam sustinere malint quam ad famem reverti. Mater Rohaniorum8, quae in urbe est, liberis sollicita clementiam regis respicere respuit. Cras in urbe obsessa Coena et preces extraordinariae. Perendie colloquia renovantur, bonane fide, an ut tempus trahatur in spem auxilii, quod exspectant, res docebit. Lugduni plebs concitata fuit in protestantes falso rumore, quasi ab ipsis sparsa esset pestilentia nec res abiit sine innocentium caede, quae partim seditione, partim festinatis et prope extortis judiciis peracta est. Si Rupella paciscitur, promisit cardinalis9 primam fore curam patriae Virgilii10, quod sane ego velim vel ob tam egregii civis memo-

    386

    riam. Mileterius11 adhuc Tolosae captivus pro magno beneficio expetit, ut in Bastiliam reducatur; nam ibi regio sumtu vivitur, Tolosae suo.

    Vale, mi frater, cum optimis parentibus, tua12, tuis, nostris. Nos omnes valemus.

    Prid. cal. Octobris XVIcXXVIII.

    Ad tuas, quas X Septembris dederas, responsum te accepisse arbitror.

    Tuus tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 810.
    2 - Ook genoemd in no. 1315.
    3 - Bedoeld is het boek, dat Gisbertus Voetius (1589-1676) tegen Daniel Tilenus had uitgegeven. In zijn brief van 7 oktober 1628 (no. 1320) komt Grotius erop terug; zie aldaar, p. 387 n. 3. Voor het geschrift van Tilenus, waarop Voetius' aanval zich richtte, zie H.C. Rogge, Bibliotheek der Remonstrantsche Geschriften. Amsterdam 1863, p. 96.
    4 - Daniel Tilenus.
    5 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    6 - Cornelis van der Myle.
    7 - Maria de Medici.
    8 - Catherine Parthenay, vicomtesse de Rohan.
    9 - De Richelieu.
    10 - Mantua.
    11 - Théophile Brachet de la Milletière; zie no. 1241.
    12 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]