Utrasque tuas, mi frater, et quas quarto et quas undecimo hujus mensis dedisti, recte accepi et perplacet via. Ubi nihil scribendum est, quod privata tangat et ab aliis nesciri nostra intersit.
Pax et in Italia et cum Anglos paene confecta creditur. Utinam de Rohanio2 et Languedocia idem sperare liceat. De federe cum Gallia, quid impedimentum sit, haud male conjectas. Aliquid de pactis Langeracensibus3 remitteret rex4; ut autem nobis opem ferat, a nobis nihil exspectandum habeat, durum et iniquum videtur. Realio5 gratulor, cujus libertatem eunti ad Caesarem6 oratori7, qui hic vixerat, enixe commendaveram.
Cornelium nostrum8 cum Bilandio9 venire non displiceat, modo certi aliquid pro via et sumtibus promittatur, ne in immensum rationes excrescant. Si id aequo modo fieri nequit, cum primo bono comitatu mari ad nos mittendus est Interim velim exploretis locum commodum ubi Petrus10 noster instituatur. Omnino eget externa disciplina et congerronibus Latine loquentibus opus habet.
De judiciis Amstelodamensibus recte judicas. Ego etiamsi provocatio permitteretur, non video, quid futurum sit periculi. Danda autem est opera, ut in omnibus urbibus sint magistratus legum et patriae amantes et ecclesiasticis non plus quam necesse est obnoxii, ne conventus studiis distrahatur eoque hebescat acies publicae auctoritatis.
Corvino11 pro eo, quod monet, gratias habeo. Sed vox gelover exstat in priscis legibus Hollandiae et Zelandiae et ἀναλεγιϰώτεϱοϛ est ipsa Germanica. Itaque nihil muto. Sed et in aliis rebus malo nostra vetera quam nunc peregrina. Ego maximo studio legi magnam copiam privilegiorum et statutorum nostrae patriae et vicinorum, eo fine ut inde voces nostrates excerperem. Siquae usu obsolevere, facile revocari possunt.
17
Omnia mea tibi commendo et me parentibus, tuae12, nostris. De Salmasio13 in Scaligeri locum vocando, nihilne audis? Multus hic de eo rumor.
Vale mi frater.
23 Februarii 1629.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.