S.P.D. Magnifice et amplissime domine,
Qui literas hasce tradit, Robertus Robertinus Borussus2 est, e veteribus amicis mihi selectissimus, vir omnino talis, qualem ex colloquio te malo quam praedicatione mea cognoscere. Is cum Danici ad Christianissimum regem legati3
32
vocatu Lutetiam rediturus esset, commendatitias ad te poposcit. Ego his ei opus esse negavi, qui vel proprio doctus experimento noverim, quanta facilitate, benevolentiam tuam captantes, admittere soleas: qui viderim etiam ex honore manus tuae, quo philopinacion eius ornasti, iam ante tibi notum si non familiarem. Nolui tamen eum sine literis ad te meis dimittere, quae saltem significarent, recte curatas ad Opitium4, ad Schickardum5 literas tuas. Addere quoque poteram de Gruterianis Inscriptionibus6 aliqua, si per comitum festinationem, biduo tantum vel triduo tardius iter ingredi Roberto licuisset. Mox enim e mercatu Francofurtano reversuri sunt nostrates, mihique certum de iis ab emptore Gruteri bibliothecae7 responsum allaturi. Sed erit, uti spero, propediem occasio ista submittendi. Rogo interim observantissime digneris et hunc, et istos praeterea iuvenes ornatissimos, Petrum Ölhafium8 et Nicolaum von Bodecks9, Borussos, itemque Petrum Lutkens10 et Mülleros patritios Hamburgenses, qui Lutetiam, non urbis visendae cupiditate magis, quam summae virtutis et incomparabilis admiratione doctrinae tuae petunt, qua ultro soles humanitate, in mei quoque gratiam ad alloquium admittere. Syllabi exemplum11 unum atque alterum Roberto dedi tibi tradendum. Etiam typographo dixi, plura Parisios, ut monuisti12, curaret.Vale, virorum summe et quod facis me porro gratia complectere.
Sc. Arg. d. 7. Apr. 1629.
Adres: Nobilissimo et amplissimo viro
Hugoni Grotio, iuris consulto. Lutetiam.