eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1439. 1629 november 3. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Ita factus sum, vir amplissime, ut sine mei commodi respectu bonis patriae gaudeam, quippe qui et libris et experiendo didicerim eo nomine caritates omnes contineri. Nam me quidem, quid futurum sit, aeque tecum nescio. Neque ignoro principis Arausionensis bonitatem et vim ei tot prosperis auctam. Sed idem scio, multa principes largiri temporibus, multa facere, quae facta nollent, non facere, quae tamen facta probarent. Ego, quaecunque ab eo fient, quaecunque non fient, paratus in partem optimam interpretari durabo me ad ferenda mala, si quae post decem graves annos restant. Sunt hic inter primores, qui mihi aditum et aures benigne praebent. Honorarium quod attinet, si minus ex voto procedit, habeo, quod me soler in communi multorum malo. Doleo me regi regnoque Francorum, in quo tutam sedem reperi, inutilem vivere, sed non ideo quicquam mutandum mihi est de veteribus institutis.

    Rerum gnari affirmant Castrinovium2 cum Anglicana legatione Hollandicam continuaturum; ad promovenda an ad disturbanda de induciis colloquia, res docebit. Non dubium est, quin ista apud nostros deliberatio multo plus habitura sit difficultatis quam pax Italiae, cui via jam strata est inhibitis in mensem belli actionibus.

    Affinis meus Reigersbergius3 nunc, ut puto, in Zelandia est forti, ut arbitror, animo abrupturus omnes cogitationes, quae ipsum hactenus a matrimonio absterrent.

    119

    Mea meique omnes tibi, matronae tuae4 et florentissimo liberum gregi omnia, quae votis expeti solent, precantur.

    3 Novembris 1629.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 84; Ep. ad Gallos, p. 196.
    2 - Charles de l'Aubespine, markies van Châteauneuf; zie III, p. 54 n. 7. Zie ter zake ook nos. 1405 en 1406.
    3 - Nicolaes van Reigersberch.
    4 - Renée de Jaucourt de Villarnould.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]