eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1444. 1629 november 14. Aan Willem de Groot1.

    Eunte ad vos, mi frater, Maximiliano Campio2 commendare eum tibi amicisque volui, primum quia tam propinqua me necessitudine contingit, deinde quia me non minus quam parentem suum semper est veneratus, postremo quia infans in mea domo eductus est atque ita meae quasi peculiari curae creditus. Deinde est ea ipsius probitas, ea modestia et ad res omnes bonas addiscendas diligentia, ut

    124

    amari etiam ab extraneis debeat. Nunc se et Arabicae linguae et rei sideralis cognitioni dare vult, quae ad studia forte Golii3 et ei similium consilio atque ope egebit: qui cum tibi quam mihi tam dudum a patria remoto sunt notiores, id te rogo, ut ipsius causa facias, quaecunque praesentem me facturum arbitrareris. Comitatur eum pixedula quaedam tibi quidem inscripta, sed Episcopio4 danda τὸ φαλαϰϱότητος ἰατϱεῖον.

    Vale, frater, et res novas, ne veterascant, via illa solenni exspecta.

    14 Novembris 1629.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 821.
    2 - Maximiliaen Campe, zoon van Jacob Campe en Martha van Reigersberch.
    3 - Jacob Golius; zie III no. 1337, p. 408 n. 9.
    4 - Simon Episcopius; zie no. 1363, p. 4 n. 7.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]