eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1476. 1630 februari 8. Aan Willem de Groot1.

    Eodem, mi frater, tempore literas tuas, quas 21 et quas 28 Ianuarii ad me dedisti, accepi cum iis etiam, quas pater et Petrus filius miserant, ita, ut unus

    161

    fasciculus omnes proximae necessitudinis gradus conjungeret. Patri et pro his, quae nuntiat, et pro cura liberum meorum gratias immortales habeo.

    Smoutii2 imprudentiam mirarer, ni hominem nossem. Magistratui cordi esse, ne hebescat publicae auctoritatis acies gaudeo. Adsessio ipsorum in presbyteriis, ne vetera afferam, et Helvetiorum et quod rei caput est, Genevae exemplo nititur. Catalogum Golianum3 prima occasione mittam. Editio ipsi est valde honorifica. Eos, qui inducias putant Reipublicae utiles, non ita vecordes fore arbitror, ut earum causa leges iniquissimas a suis popularibus recipere cupiant. Periculum commune est. Satis erit dixisse sententiam et testari praesentes ac futuros, siqua secum mala allaturus sit ὁ ἀλλοπϱόσαλλος Ἄϱης4 ea sibi imputari non debere.

    Narratur mihi Cyrillum illum Byzantinum Graecam cudisse confessionis formulam paulo laxiorem5. Nam illi quam ad solos Calvinisantium pedes aptaverat, non tantum nostri tractus homines, sed et e Graecia et Oriente plurimi episcopi et archiepiscopi contradicunt.

    Daliacus6, unus pastorum Carentonensium nuper per literas a Romanensi quodam super multis interrogatus et inter caetera, cur Arminianos condemnassent, respondit non tam Arminianos damnatos esse - quippe Lutheranis eadem sentientibus pacem saepe oblatam - quam Arminianismum. Vereor, ne aliquando ii, qui hic plus ipsis pollent, dicturi sint se ejicere non Calvinistas, sed Calvinismum, quod ne eis eveniat αὔτῷ τῷ μέτϱῳ sane Deum precor. Idem de praedestinatione negabat tanti esse quaestionem, sed illa maximi ponderis, quod efficacia et constantia gratiae in dubium vocentur. Quasi nos ii simus, qui gratiae defectum accusemus, si homines aut eam ἀϑετοῦσι, ut ipsa Scriptura loquitur7, aut ei non constanter adhaerent. Quid aequi a talibus exspectare est, nam is, qui haec scripsit, habetur ἐπιειλέστατος ὡς ὂιον τε ὄντι τούτου τοῦ ϰόμματος.

    Parlamentum sanxit augmentum bonorum et praefecturas fratri regio8. Itaque venturus jam creditur et forte Parisios, si rex, ut prae se fert, in Campaniam abscedat. Cardinalis9 in Alpibus praeest egregiis copiis cum ea potestate, ut ad regnum praeter nomen nihil ipsi desit. Pacis actio non intermittitur. Pontifex10 jam Gallis dicitur aequo φιλιππίζειν. Vale, mi frater, et saluta parentes optimos, conjugem tuam11 et omnes qui nobis bene volunt, etiam qui non male, si tanti eos aestimas. 8 Februarii 1630.

    De Diderico12 videtur mihi praematurum, ut discat pingere. Neque opus est talibus avocamentis ingenio quantum intelligo tardiori. Provectiore aetate si opus

    162

    est id genus πάϱεϱγα satis tempore adhibebuntur. Literas ad Aisemam13 rogo sine mora Milio14 tradas.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 824.
    2 - Zie no. 1469, p. 154 n. 2.
    3 - Voor de orientalist Jacob Golius zie III no. 1337, p. 408 n. 9; betreffende de lijst van door hem van zijn reis naar het Oosten meegebrachte boeken en handschriften zie no. 1447, p. 127 n. 1.
    4 - De tekst der Epist. heeft hier ἀλλοπϱόσαχαος; gelezen moet worden ἀλλοπϱόσαλλος, epitheton van de god Ares; zie Homerus, Ilias V, 831 en V, 889.
    5 - Cyrillus Lukaris; zie no. 1412, p. 76 n. 4 en n. 5. Voor zijn Confessio zie ibidem, p. 77 n. 6.
    6 - D'Ailly.
    7 - N.T., Ep. ad Galatas 2, 21: Οὐϰ ἀϑετῶ τὴν χάϱιν τοῦ ϑεοῦ.
    8 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    9 - De Richelieu.
    10 - Urbanus VIII.
    11 - Alida Graswinckel.
    12 - Grotius' zoon, geb. 1618.
    13 - Lieuwe van Aitzema.
    14 - Cornelis van der Myle.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]