Miror, ἐξοχώτατε Groti, nihil me tuarum vidisse tanto tempore nec te quicquam meis reposuisse, quas pridem scripsi2. Avebam inter alia scire, quid sentires de editione Notarum nostrarum in Florum3; utrum dandae essent Germanis typographis, an Batavis vestris. Utrique sane urgebant; et Germani quidem auctore Berneggero4, a quo iam hic annus vertitur nullas accepi nec scire potui, an exemplar Plinianarum Exercitationum5 receperit, quas ad eum miseram. Dedi eas Dano illi, quem nosti, qui in comitatu erat legati regis Daniae6. Gratum igitur feceris, imo gratissimum, si per te cognovero, si forte quid ex Berneggero per litteras audisti, tam de illo exemplari, quod ei propriatim dicaram, quam de altero, quod etiam miseram Lingelshemio7 eadem via eodemque Dano procurante. Quid rerum etiam geras, ut valeas, non aliunde melius quam ex te noverim nec amantiorem tui quemquam poteris facere omnium certiorem, quae ad te pertinent, quam ego sum.
Quod ad me attinet, strenue Arabicari pergo tantumque iam in ea lingua profeci, quantum possit, qui nullo alio praeter se adiutore ac magistro utitur. Adhuc sum in Plinianis Exercitationibus et herbaria re, praecipue quam tractant
186
Arabes, illustranda8. Ad id propositum dum perlustro herbariorum recentium scripta, incidi forte in zoophyti imaginem plane illi similem, quam ante annum mihi ostendisti, quale in Batavia vestra quasi ex nova productione tum primum nasci coeptum vulgo credi affirmabas. Pena9 et Lobelius10 tale omnino zoophytum vidisse asserunt Londini ex putridis lignis vetustae naviculae ad ripam Tamesis enatum, cuius instar apud eos non sine voluptate conspexi, quod etiam exhibet Dalecampius11 in Herbario suo libr. XII. cap. 41. pag. 285, tomi secundi. Vide quaeso et miraberis. Quinimo ex ipsis illis conchulis, quae in summo extant, prodire eiusmodi aviculas confirmant, quae bernacae vocantur apud vetustos Hiberniae scriptores et similes sunt parvis anseribus; bernaclas vulgo audio vocari.Hoc te scire volui.
Vale, vir praestantissime, et nos, quod facis, ama.
Divione XIII. Kal. Mai. MDCXXX.