eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1508. 1630 mei 31. Aan Willem de Groot1.

    Plurimum tibi, frater optime, debeo pro eo studio, quo liti nostrae2 institisti. Quid tibi dem pro palmario. Meipsum jamdudum tuo jure possides, sed quo minus praesente fruaris, impediunt οἱ ϰϱατοῦντες. Dabo igitur me, sed quomodo possum, id est, in imagine quam propediem exspecta. Placet quod multi hoc qualicunque injuriarum nostrarum levamento se ostendunt delectari.

    Consuetudinem Normannicam, qua de scribis, puto esse generalem et in rem scriptam, ut ratio non habeatur undecunque pecunia processerit. De venditione credo non esse, cur id optet filius. Sed ipse docebat ϰέϰϱισϑαι. Sed solet esse οὐϰ ἀμετάβλητος. Nisi de codicillis fidem impleat videtur melior longe conditio fore τῶν ἐξ ὑστεϱογαμίας.

    Schickardus3 literas Hebraeas Tubingae profitetur magna cum utilitate studentium. Dedit nobis משפט המלך id est, jus Hebraei regis4, opus exactissimum et plenum lectionis Thalmudicae et rabbinicae. Post mortem Buxtorfii5 haud dubie primas fert in illis literis. Dedit etiam genealogiam regum Persarum ex Turcico6, historicae et geographicae observations copia refertam; in mathematicis multus est, diligens astrorum notator, tabularum geometricarum emendator et dignus, cujus diligentia adjuvetur. Indicium ipsi feci de Golio7, de quo omnia maxima exspectat. Fac si quid potes, ut videat nos quoque favere literarum cultoribus. Marmolii tomos8 hic habemus.

    Rex post Chamberium potitus est Rimiliaco, Nissiaco, Clarimontio. Nunc itur ad oppidum cui e Confluenta nomen. Spinolae filius9 incepit Casale cingere magis quam obsidere. Interim nec pacis colloquia dormiunt, sed Hispanus isti praedae inhians videtur ducere negotium.

    Vale cum parentibus, uxore10, liberis, amicis.

    31 Maji 1630.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 829.
    2 - Vgl. no. 1506, p. 209 n. 7.
    3 - Wilhelm Schickard; zie over hem no. 1366, p. 10 n. 7.
    4 - Jus regium Hebraeorum e tenebris rabbinicis erutum, et luci datum. Argentorati 1625.
    5 - Johan Buxtorf; zie no. 1371, p. 15 n. 9.
    6 - Tarich, hoc est series regum Persiae per annos fere quadringentos. Tübingen 1628.
    7 - Jacobus Golius; zie III no. 1337, p. 408 n. 9.
    8 - Luis del Marmol y Carvajal, Spaans historicus uit de 16e eeuw. Hij schreef Descripción general de Africa, sus guerras y vicisitudes, desde la fundación del mahometismo hasta el año 1571 in drie delen; de beide eerste zijn verschenen in Granada in 1573, het derde in 1599 te Malaga.
    9 - Felipe; zie no. 1506, p. 212 n. 4.
    10 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]