Doceri per te, frater optime, quae apud vos geruntur gaudeo. Et sunt sane quae scribis talia, quae scire intererat.
Manmakerus2 leviori malo quam quod ipsi multorum conjectura pridem destinaverat, defunctus est: nisi forte, ut fit, πόνος πόνῳ πόνον φέϱει3. Gravamina synodi accepi per Screvelium4: et misi Amstelodamum ad Brasserum5 paginas aliquot a Tileno conscriptas6, ex tempore quidem, quia res urgebat, sed in quibus sunt digna quae noscantur. Videbis igitur sive editum, sive ipso usum commodante. Nam res tota ipsius et qui ibi sunt amicorum permissa est arbitrio.
Velim videre illud Foederatorum monitum, cujus meministi, et discere, quo id suasore factum sit. Sera nunquam est ad bonam mentem via. Velim mitti mihi et Liturgiam Remonstrantium7. Rogavit pastor quidam μόδοξος plane. Faventium crescit et hic numerus.
Notas Belgicas ad Gravamina8 rogo per primum qui ex notis huc venturus est transmittas, ut eas cum nostris cogitatis conferam et inde quoque judicem, quid sperari debeat. Scriptor an Medius9? Si ita est eo justius condono, quod pridem nihil ab eo accepi. Sed non ignoro, quantae illum destringant occupationes.
Legi Anonymi dissertationem10, audax scriptum et his temporibus, siquid recte judico, periculosum. Sed cum eo velut pari jure componi Examen sensurae
264
indignor11. Borrii12 morte doleo, sed solatur me honos funeris in ea urbe, magnum tuti receptus testimonium.De induciis Italicis et spe pacis non repetam hic quae ad Camerarium13 scripsi. Ipsas enim literas apertas tibi mitto, quas lectas et signatas ut ipsi tradantur cures rogo. Pax haec neque multum ex re Mantuani14 erit, neque ex gloria Galliae. Sed quid agas? Uti ventus in alto est, ita velum vertitur. Capta erat Mantua15, Casale oppidum jam subruebatur. Regis exercitus afflictus morbis, discordes duces et supra publicas privatae quoque cardinali16 causae, cur pacem qualemcunque quam belli incerta malit.
Patri17 nunc non scribo, sed rogo eum salutes cum matre18, uxore tua19 et liberis. Etiam Losecatium20 cum sorore nostra ac liberis, et amicos. Halsius21 a Bonvillerio descessit et apud nos est domuitionem parans.
Valete.
20 Septembris 1630.
Valckenburgii uxorem22 adhuc hic exspectamus. Filiae duae et filius23 jam apud nos sunt. Groeneveldii filius24 jam ad vos venerit. Pastor25 ejus familiae testimonium illi reddidit apud me vitae bene actae et fidei in Langeracensem26. Aiunt omnes exactum odiis Iunonis iniquae27. Id matri significari, ne sine causa gravetur, ex re erit.
Quid agit Iansonius28 de Iure belli et pacis? Neque enim scio, quid flagitantibus respondeam.
Tuus tuo maximo merito
H. Grotius.