Rediit huc, mi frater, cum aula Langeracensis2. A te nunc habui nihil. Scribendi tamen materiam oblatam nolui omittere restitutam regi valetudinem, qui
286
nunc non valet tantum, sed et ad Versaliam venatur; pacem Italicam Ratisbonae firmatam XIII Octobris. Convenit, ut dux Mantuanus3 ab imperatore4 investituram acciperet et possessionem Mantuae ac Montisferrati, Sabaudus5 sua per Sabaudiam et Pedemontanam regionem, etiam Veneti siquid ipsis ereptum est; Rhaetorum res eum in statum reponatur, in quo erat, antequam eos imperator invaderet, ea lege nulli ut in eo tractu atque in Valle Telina, quae ex prioribus pactis sub tributo libertatem habet, munitiones ullas teneat. Sed plena hujus pacis impletio in sex menses differtur datis ab imperatore et Gallo, - nam Hispani nulla mentio, ut qui aliena duntaxat arma adjuverit - obsidibus, quos recipiet is, qui prior impleverit. Interim dum commode dimittantur exercitus, retinet ad tempus imperator Mantuam et Canetam, rex Pignerolum, Segusios, Avelianam et Briqueratium. Sabaudo Mantuanus pro iis, quae sibi deberi dicit, dabit quod anno quoque valeat XVIII M coronatos idque in rebus soli, inter quae erit et Trinum oppidum; Guastallae, qui nomen suum ad movendam Mantuano controversiam commodavit, pro opera datur annuum sexies mille coronatorum item in rebus soli. Illud obscurius et varie interpretantibus obnoxium, quod dicitur Casale a duce Mantuano tenendum ut tenuit, nisi quid inter duces de dejiciendis munitionibus jam ante convenerit. Imperator Mantuanum in possessione harum ditionum contra omnes tuebitur, quod ideo additum, ut a foedere Gallico honeste discedat. Spinolae morbus et amentia6 - haud enim dubium, quin haec eum invaserit - inde, quod Colaltus7 Mantuam cepisset, antequam ipse Casale, cujus se pridem potiturum promiserat. Sed obstitit viro alioqui raro in spe sua decepto pestis maxime nec minus copiis detrimentum. Colaltus, qui quantos poterat milites ad se vocabat nec interpellatus reddebat ullos, exspectandos Spinolae dicens qui ex Germania adventarent: suae studens gloriae, alienae securus si non et invidus.Nos omnes valemus et tantundem optamus vobis.
Valete.
1 Octobris 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.