eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    295

    1563. 1630 november 29. Aan G.J. Vossius1.

    Tuas, Vossi optime, literas simul cum illis Noomsii2 accipio, et quia id accidit sub ipsum tempus discessuri hinc tabellarii una scriptione et tibi et illi quantum fert tempus satisfaciam. Dignitas equestris, quae nomen habet παϱὰ τοῦ ἐγϱηγοϱότος Μιχαῆλος3, hic numero asscriptorum nonnihil eviluit. Sed apud exteros fulget ita, ut et Venetae classis praefectus4 nuper id ambierit. Est ejusdem ordinis legatus noster Langeracensis5. Et puto amicis adjuvantibus impetrari posse juveni ex optimis nati propinquo potentum diviti. Sed in Gallia is honos hominem ornat, non genus. Ideo qui posteritati consultum volunt literas nobilitatis a rege impetrant ut fecit Arsenius6: quae ipsae tamen extra regnum tantum valent, quantum vult nostrorum opinatio. Irrepsit enim contra leges avitas moribus ut principum exterorum beneficium apud nos pondus aliquod habeat. Utrumcunque volet puto obtineri posse, non nimio sumtu, equi forte asturconis donandi τῷ ἀϱχιγϱαμματεῖ et viginti ferme scutatis pro minori grege: nisi quod intelligo pro nobilitatis literis paulo uberius honorarium dari: non tale tamen quod illum terrere debeat. Ubi de sententia ipsius edocti erimus, manu facta allaborabimus.

    De Petro7 gratias tibi habeo et rogo tueri meos pergas: Hoc enim vere est ϰοινὰ φίλων, quod tibi curae fuit semper. Slupeckii tres8 nunc hic sunt, etiam ni fallor medicus ille9. Salmasius10 Divione vivit non minus hic experiens iniquos judices quam apud nostros. Nam ipso nuper senatu Divionensi rogante recipi tamen in senatum non potuit objecto religionis quam constanter profitetur crimine, quod erat gravissimum apud Marillacum11, qui tunc sigilla regis moderabatur; nunc amotus utinam locum aequioribus fecerit. Regnat cardinalis Riceliacus

    Et quisquam numen Iunonis adoret Posthac?12

    Fremit illa in vanum cecidisse iras suas et quidem tam aperte testatas, sed nihil aliud ostendit quam non valere hic illud: jure matris impera.

    Vale, vir eruditissime, cum uxore lectissima13 et liberis tuis, quos amo et ut tuos et ut Iunii nepotes.

    29 Novembris, 1630.

    296

    Ad Salmasium literas dabo. Etiam de Iustello14 meminero. Tilenus15 te amicissime resalutat et bonam mentem theologis optat.

    Tuus semper
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 101. Beantw. d. no. 1585.
    2 - Willem Nooms; zie III, p. 61 n. 6.
    3 - De orde van St. Michel, door Lodewijk XI in 1469 ingesteld; hij verving hierdoor de oude ordre de l'Etoile. Voor de statuten gebruikte hij die van het Gulden Vlies.
    4 - Niet geïdentificeerd.
    5 - Gideon van den Boetzelaer, heer van Langerak.
    6 - François van Aerssen.
    7 - Zijn zoon Pieter, die voor studie in het vaderland verbleef.
    8 - Mikolaj (Nicolaas), Krzystof (Christof) en Jerzy (George); zie no. 1396, p. 51 en n. 11 en p. 52 en n. 7 aldaar.
    9 - Pierre Pascal; zie no. 1396, p. 52 en n. 7 aldaar.
    10 - De Franse klassiek filoloog Cl. de Saumaise.
    11 - Michel de Marillac; zie III, p. 53 n. 11.
    12 - Vergilius, Aen. I 48 v.: ... Et quisquam numen Iunonis adorat praeterea ....?
    13 - Elisabeth Junius, dochter uit het tweede huwelijk van de hoogleraar Franciscus Junius.
    14 - Christophe Justel; zie III, p. 212 n. 8.
    15 - Daniel Tilenus.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]