eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1613. 1631 april 4. Aan Willem de Groot1.

    Pro iis, quae mones tempore maxime necessario, mi frater, ut et pro omni rerum nostrarum cura gratias ago maximas. Mihi etiam atque etiam videndum erit, quid constituam. Hic carior fit indies annona et incertior solutio honorariorum. Et si qui nostri rationem habuerunt ob aliquam opinionem de nostra restitutione, ea quo longius recedit ipsi quoque nos minoris facient. In patriam post mea merita, post tot probra ac dolores precario ac furtim irrepere spe tam lubrica, eritne consultum? παϱ̓ ἐμοὶ γε ϰαὶ ἄλοϑι, οἵ ϰέ με τιμήσουσι, μάλιστα δὲ μητίετα Ζεύς2. Non is animus nostratibus pro me est, qui mihi pro patria fuit. Interim nemo sua promovere negligit, ne princeps3 quidem. Fierine posse ut Dammio et Goyero4 nec amici fortes nec successus desint, mihi illud primum, deinde et hoc? Quid ergo nobis cum jure Hollandico, cujus vindex vindices non invenio.

    371

    Regina mater5 adhuc Compendii est, forte in Italiam transferenda; frater regius6 adhuc quantum famae notum est Vesontione, sed in Lotharingiam transiturus, cujus dux7 magnas copias colligit, incertum in quem usum, regi certe non extra suspiciones, qui ideo in fines proximos Virodunum contendit.

    Quid de colloquio futurum sit Lupesteinensium8 inquam et adversariorum ex te discere avebo.

    Interim parentibus, tibi, tuae9 ac tuis omnia fausta precamur.

    4 Aprilis 1631.

    Tuus tuo jure
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 838.
    2 - Homerus, Ilias I 174/5, waar ἄλλοι staat i.p.v. ἄλ(λ)οϑι.
    3 - Frederik Hendrik.
    4 - Zie no. 1610, p. 366 n. 3.
    5 - Maria de Medici.
    6 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, broer van Lodewijk XIII.
    7 - Karel van Lotharingen; zie III, p. 195 n. 8.
    8 - Het betreft de op Loevestein gevangen gehouden remonstrantse predikanten; vgl. no. 1601, p. 358 n. 6.
    9 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]