eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    373

    1615. 1631 april 9. Van C. Salmasius1.

    Accepi, vir maximi faciende maximisque comparande, alteram partem editionis Iustini a Berneggero nostro2, quae usque ad XIX librum porrigitur. Faci quod iussisti, et hanc, quae nuper, et illam, quae olim transmissa est, quantum per occupationes licuit, oculo properante percurri, ut, si quid dignum mihi notatu occurreret, in amici gratiam huic chartae illinerem. Sed fatendum nihil, quod operae pretium esset adnotari, omnia pervolventi incidisse, nisi quisquilias quasdam et haud magnae rei τηϱησείδια, quae piguit perscribere et ad vos mittere. Ut tamen vobis fidem facerem me ad hoc legisse totum illud, quod editum iam extat, visum est unum aut alterum locum, in quem obiter incidi, hic subiicere.

    Lib. II, cap. II sic lego: ‘Lanae iis usus ac vestium ignotus, quanquam continuis frigoribus urantur. Pellibus tamen ferinis aut murinis utuntur’. Particula interposita ‘et’ totam loci sententiam turbat, quae plana fit ea sublata. Eod. lib., cap. IV: nomen alterius Amazonis transpositis litteris corruptum est, scribendum enim ‘Otriria’ pro ‘Orithya’; Graecum est ὀτϱήϱη Apollonio3, pro quo alii dixere ὀτϱήϱεια, ut Καλλιόπη Καλλιόπεια inde ‘Orteria’, vel ‘Otriria’ Trogo4; lib. III, cap. II de Lycurgo: ‘parcimoniam omnibus suasit, existimans’. Pro eo habent omnes libri: ‘parcimonium omnibus item existimans’. Illud ‘suasit’ in nullis comparet libris; putaverim emendandum: ‘in parcimonium omnes idem; existimavit’ etc.; repetendum ex proximo ‘formavit’: populum formavit in obsequia principum, principes ad iustitiam imperiorum, omnes in idem parcimonium. Loco corrumpendo ansam et causam dedisse videtur antiqua dictio ‘parcimonium’ pro ‘parcimonia’, ut ‘sanctimonium’. Glossis etiam id notatur: ‘parcimonium μιϰϱολογία; parcimonia φειδωλία’. Lib. XII, cap. X: ‘Ibi in monumenta rerum a se gestarum urbem Barcen condidit’. Nulla Barce ab Alexandro inter ostia Indi condita; βαϱάϰην ibi invenio, et sic rescribendum. Lib. XIII, cap. VII traditur Aristaeum5 solstitiales ortus syderis primum invenisse. Atqui nusquam mihi lectum est solstitia invenisse Aristaeum. Quod si esset, ne sic quidem ita recte exprimeretur, solstitia eum invenisse ac primum observasse diceretur. Aristaeum reperio primum observasse ortum Sirii seu Caniculae et Ceos docuisse ad eius ortum attendentem ei sacrificare. De hoc inter omnes convenit. Ut idem narretur a Iustino, puto in eo corrigendum: ‘et solstitialis ortum syderis’; per solstitiale sydus putem intelligi Syrium, quia non longe post solstitium oritur. Et solstitium Veteres non pro puncto ipso, quo committitur, interdum acceperunt,

    374

    sed et totum mensem ei tempori dederunt. Poterat etiam legi: ‘solstitiales ortus Sirii’.

    Haec habui, quae non putarem negligenda esse, etsi minuta sint. Sed ut vobis obsequerer, cuius rei mihi prima cura fuit, haec etiam levia duxi persequenda.

    Negotium Lugdunense6, quod ego putabam refrixisse, imo quod pro extincto habebam, e cineribus suis nuper recalfecerunt. Nunc offerunt eundem omnino honorem et idem honorarium, quod olim Scaligero offerre dignati sunt. Amici rogant urgentque, ut ne respuam. Nondum ad animum meum revocavi, quid statuam. Quicquid statuero, brevi faciam ut scias.

    Vale.

    Divione, V Id. April. CIƆ IƆ CXXXI.

    Notes



    1 - Gedrukt Salmasii Epistolarum lib. I, p. 65; Ep. ad Gallos, p. 461. Antw. op no. 1603; beantw. d. no. 1620.
    2 - Iustini in Historias Trogi Pompeii epitomarum editio nova, accurante Matthia Berneccero. Argentorati M.DC.XXXI.
    3 - Apollonius Rhodius, Argonautica II, 387.
    4 - Pompeius Trogus schreef na 20 v. Chr. een wereldgeschiedenis in 44 boeken, Historiae Philippicae, waarvan de romeinse geschiedschrijver Marcus Junianus Justinus, waarschijnlijk in de 3e eeuw, een uittreksel vervaardigd heeft; voor de uitgave hiervan door Bernegger zie boven, n. 2.
    5 - Aristaeus uit Croton, schoonzoon van Pythagoras, moet een aantal werken over wiskunde geschreven hebben. Bij Stobaeus, Ecl. I 429 is een fragment bewaard van zijn Πεϱὶ ἁϱμονίας; men zie vol. I van de editie van Wachsmuth-Hense: Ioannis Stobaei Anthologii libri dvo priores qvi inscribi solent Eclogae Physicae et Ethicae Recensvit Cvrtivs Wachsmvth Berolini Apvd Weidmannos MDCCCLXXXIV, p. 176 v.
    6 - De kwestie van Salmasius' benoeming in Leiden, die nog in 1631 een feit werd.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]