eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1620. 1631 april 17. Aan C. Salmasius1.

    Cl. Salmasio H. Grotius.

    Misi, quae ad Trogi concisorem annotasti2, summe Salmasi, παῦϱα μὲν, ἀλλὰ μάλα λιγέως. Etiam in minimis istis et eruditio tua et vis judicii apparebunt iis, quibus nasus non deerit. Neque te ma(i)oribus rebus impeditum dedecebit istum interdum animo quasi ludum dare, parem multorum seriis. Lugdunenses βϱαβευτὰς remisisse aliquid de suo parcimonio3 - ut sic loquar, vel tu mihi unus auctor satis esses - non tibi, sed patriae gratul(or); magisque etiam quod dignitatis tuae ratio quam antehac major est habita. Ita nunc saeculum est, ut etiam τὸ ἔξω φαίνεσϑαι vim suam habeat.

    ..... ἂν δ᾿ αὐτὸς ποιῇς ταπεινὸν αὐτὸ ϰαὶ τιϑῇς ἐν μηδενὶ, οἰϰεῖος οὗτος ϰαταγέλως νομίζεται4.

    379

    Quicquid constitueris, id tibi felix fortunatumque ut sit Deum veneror. Exspectas forte, ut et prioribus tuis, quibus debitor pridem sum, aliquid respondeam. Certe iure id (e)xi(g)ere ab homine satis otioso possis, qui ipse occupatus adeo temporis partem mihi impenderis. Quid dicam, nisi gratias agere me, sed qui digne id faciam non reperire, ita me benevolentia ac comitate tua obruis. Observata ad Tertullianum5, quod non mittis, plane probo, ne quae tua sunt, male defensa, male explicata hoc ipso fiant aliena. Et quid opus inimicos nominis tui scire, quid parturias, priusquam ipse pepereris? Adversus inverecundos etiam nobis quanquam contra morem atque ingenium frons perfricanda est. Caetera colloquio servo, cuius spem mihi Puteani6 atque alii faciunt.

    XVII Aprilis MDCXXXI.

    Notes



    1 - Hs. Parijs, Bibl. Nat. Latin 8594, f. 4. Gedrukt Epist., p. 103; Ep. ad Gallos, p. 278. Antw. op no. 1615; beantw. d. no. 1623. Niet ondertek.
    2 - Zie no. 1615.
    3 - Het gaat over de benoeming van Salmasius te Leiden, die nog in 1631 een feit werd.
    4 - Menander bij Stobaeus, Florilegium XX, 29, in de editie van Thomas Gaisford, ΙΩΑΝΝΟΥ ΣΤΟΒΑΙΟΥ ΑΝθΟΛΟΓΙΟΝ, Joannis Stobaei Florilegium Vol. I Oxonii MDCCCXXII, p. 421; in de uitgave van Grotius, Dicta Poetarvm Qvae Apvd Io. Stobaevm exstant Emendata et Latino Carmine reddita ab Hvgone Grotio, Parisiis M.DC.XXIII (Ter Meulen-Diermanse, no. 458), p. 117.
    5 - Vgl. voor de kwestie naar aanleiding van Tertullianus no. 1495, p. 188 n. 15.
    6 - De gebroeders Pierre (1582-1651) en Jacques (1586-1656) Dupuy, historici; zie II, p. 66 n. 7.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]