eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1622. 1631 april 21. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Ut ex tuis X Aprilis ad me datis intelligo, multum adhuc in Galliis turbarum superest, quas bonus Deus avertat. Apud nos quomodo se res habeant, ex superioribus litteris2 intelligere potuisti. Pastores factiosi nihil non pro sua hierarchia movent, magistratuum plerique ita sunt socordes an vaecordes dicam, ut aut non intelligant aut intelligere nolint Palladio suo, id est auctoritati publicae, strui insidias; illi, quibus nasus est soli labantem patriae maiestatem sufflaminare, vix valent pluribus in diversam partem tendentibus. Nunc iterum dissoluta comitia: Lugdunenses in Amstelodamenses valde invecti sunt ob erectionem scholae eminentioris; negaverunt se pecuniam in usus publicos conferre velle, nisi ab incepto desistant; hi contra pro jure suo et publico disseruerunt totamque rem judicibus permittere se dixerunt. In causa ministrorum Amstelodamenses animosam protestationem actis inseri curaverunt contra eos, qui decreta synodi executioni mandare velint aperte testantes id se nunquam passuros, sed mediis a Deo sibi concessis usuros3.

    Adfuit mihi his diebus Corvinus noster4, qui Phoenissas jam plane impressas dixit5, et exemplar propediem adferre pluraque postea mittere promisit sua absentia rem hactenus dilatam dicens. Ego hominem urgere non destiti.

    381

    Heinsii Sylva Ducis jam prodiit6, jussus est ab Ordinibus Faederatis aliquot loca corrigere, unum a Bellimontio7 monitus ipse emendavit, ubi de Rheni cursu agebatur, quem ita descripserat tanquam si e mari sursus flueret, nam dicebat eum apud Schenkianum8 Vahali nostra curare jusso in Germaniam deflectere. Exemplar cum occasio se offeret mittam.

    Uxor tua an et quando ventura sit, scire velim et siquid certi de rebus tuis constituisti.

    Vale a nobis omnibus.

    Hagae, XXI Aprilis 1631 postridie tui natalis9.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 21 April 1631 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, coll. Pap. 3. Eigenh. oorspr. Gedrukt Navorscher L111 (1903), p. 533. Beantw. d. no. 1630.
    2 - Waarschijnlijk no. 1618.
    3 - Vgl. Arend, Algem. geschiedenis des Vaderlands Dl. III, st. 4, p. 496 vv.
    4 - De voormalige Leidse predikant Johannes Arnoldi Corvinus, die als remonstrant was afgezet. Hij bewees Grotius veel dienst met voor de uitgave hier te lande van zijn werken te zorgen.
    5 - De Amsterdamse uitgave van 1631; Ter Meulen-Diermanse, no. 497.
    6 - D. Heinsii Rerum ad Sylvam-Ducis ao 1629 gestarum historia. Lugd. Bat. 1631.
    7 - Simon van Beaumont, pensionaris van Middelburg.
    8 - De Schenkenschans.
    9 - Grotius geboren op 10 april, eerste Paasdag, 1583 vierde zijn verjaardag altijd op Pasen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]