eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1635. 1631 mei 10. Aan M. Ruarus1.

    Forte adversis meis hoc debeo, vir clarissime, quod nomen meum latius quam pro merito spargitur, alioqui obscurius per se, quam ut inter tot et tantae erudi-

    394

    tionis sidera locum aliquem obtinere possit. Caeterum si qui sunt, qui nos quoque respiciunt, multum illis debeo, vel ob hoc, quod id quoque ad virtutis ac literarum studia non leve incitamentum est credere se in aliqua lucis parte versari. Tibi vero, qui tam rara comitate amicitiam tuam, quam sane facio maximi, et offers mihi et re ipsa ostendis, nisi gratiam habeam maximam, multum absim ab iis, quibus me pingis coloribus. Neque tam rustice verecundus putari volo, ut, si occasio se ferat, non ausim uti tam amice se offerentis officio; sed ea lege, ut, si quid hic sit, quod tui tuorumve causa fieri possit, id ne alteri potius quam mihi injungas.

    Vale, vir clarissime.

    Lutetiae, 10 Maji, 1631.

    Tuae claritati addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 104; Ep. eccl., p. 764; Ruari Ep. select. centuria I, p. 160. Antw. op no. 1608; beantw. d. no. 1696. De tekst der Ruari Ep. vertoont enige geringe afwijkingen van die der beide andere genoemde uitgaven; ik volg de tekst der Epist.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]