Quod cavillantur Lugdunensium βϱαβευταί de tuo negotio2, Vossi optime, si quid ego in illis rebus calleo, ne speciem quidem veri habet. Concessum illis est habere universitatem, id est corpus justum immunitatibus ac privilegiis suffultum, cujus testimonia juris publici auctoritatem habeant; non etiam ne qua civitas alia scholam suam paulo supra puerilem pulverem possit erigere. Sunt nonnullis in locis molae, sunt et furni, quibus uti quilibet de populo ita cogitur, ut ipse alium erigere sibi aliisve non possit. Bannales Itali vocant. Tale nobis Batavis gymnasium suum Lugdunenses vellent facere. At quae invidia est civitatem toto orbe nobilem retinere paulo diutius sub oculis parentum et propinquorum bonis rebus destinatam juventutem vel in hoc, ut justis magistratuum imperiis assuescant, quae contemnere hodie pro pietate habetur. Te jam ibi esse confido. Neutiquam enim pro sapientia tua feceris, si te clamoribus istis moveri patiaris.
Salmasius quantum adhuc et ex ipsius literis et ex aliorum relatu conjicere possum suscepturus est quod defertur3. Quomodo illi cum Aristarcho4 conventurum sit, equidem nescio, nam et Aristarchus insolens est et ille Haeduus insolentiae minime patiens.
Nobilis Polonus5 qui tuas attulit, nihil mihi attulit laetius quam quod te recte valere et bene animatum esse nuntiavit. De Noomsio6 ad uxorem, quae nunc in vestris est partibus, scripsi. Addidi ad ipsum has literas, quas ut mea omnia tuae commendo fidei. Salutationes ad tuam7 tuosque asscribere quid opus est, cum uxor haec quoque mandata susceperit, ubi loqui opus est, mineme muta. Sed te a studiis avoco.
Vale amicorum optime.
X Maji, MDCXXXI.
Tuus qui semper
H. Grotius.