eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    435

    1672. 1631 augustus 31. Aan J. Slupecki de Konary1.

    Generosissimo domino Georgio Slupecki de Conari, baroni, Amstelodamum.
    Dignus es
    , generosissime domine, in quem beneficia et omnes et maxima conferant, qui quae pauca et exigua a me proficisci potuerunt tanti facis. Reddet paria tantae tuae bonitati primum quidem Deus, deinde Vossius2. A quo si quae disci non possunt, ea ignorari quam sciri praestat. Ego vero, qui in dies magis et magis video, quam multa mihi desint, annitar, ut, si fieri potest, talis evadam, qualem me praedicas; id si non potest, certe, ne nimium inde absim.

    Vivis nunc in urbe omnium, quas fama novit, commerciis florentissima, cui hactenus nihil praeter litterarum decus defuit.

    Tuus erit honor inter primos fuisse eorum, qui eo non ad Indicarum mercium, sed administrorum praeclarissimarum artium mercatum confluxere.

    Simul in eo es loco, in quem naves ab omni quod Oceanus pulsat littore venientes nihil rerum veterum, nihil novarum ignotum patiuntur.

    Novi diligentiam tuam, quae non patietur tam bonas occasiones effluere. Iamque fore praevideo, ut ex ista semente egregiam aliquando messem metat patria et amici. Quos inter si me, quamvis longe positum, esse pateris, erit id mihi aut in adversis ingens solatium aut in laetis summa pars gaudii.

    Deum rogo, ut tibi tuisque et nunc et in posterum det omnia, quae piis votis expeti jus fasque est.

    31 Aug. 1631.

    T. gen. addictiss.
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Hamburg, Staats- und Universitätsbibl., cod. Supellex ep. 13, 139. Betreffende geadresseerde zie no. 1396, p. 52 n. 7.
    2 - G.J. Vossius was benoemd tot hoogleraar in de geschiedenis aan het pas gestichte Athenaeum te Amsterdam.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]