eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1674. 1631 september 9. Aan Willem de Groot1.

    Scribo, mi frater, has literas iturus ad Fontem Bellaqueum, ubi nunc est rex et aula.

    Adrichemius2 apud nos pransus est; suasimus et si qua verbis ipsius fides persuasimus, ut eat Basileam intra hoc triduum.

    Rogo te quantum possum omnem impendas operam, ut confiat negotium, quod uxor affectum reliquit de chartis, quas abstulit nobis Duvenvordius3 et quae nobis, postquam confiscationem contudimus, haud dubie debentur.

    Errata in Phaenissis4 praeter transmissa antehac etiam haec reperi:

    In Prolegomenis

    Pag. quae in reprehensionem lin. 19. ostendit, passim: ostendit passim;

    437

    p. 104 lin. 24. arma: arva

    p. 111 lin. antip. incendens: incedens

    p. 112 lin. 25. Antigone: Antigonen.

    Quod de Bylivervio5 interpellando scripsi nuper ita scito id me facere, ideo quod ipse hoc officii ultro uxori obtulerit. Alioqui nemini velim esse molestus.

    9 Septembris 1631.

    Tuus tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 841.
    2 - Jacob(?) van Adrichem; zie no. 1656, p. 417 n. 1.
    3 - Johan van Wassenaer-Duvenvoorde; zie over hem III, p. 399 n. 9.
    4 - De nieuwe uitgave van 1631, die te Amsterdam verschenen was; Ter Meulen-Diermanse, no. 497.
    5 - Eeuwout Adriaensz. Bijlewerff; vgl. no. 1682, p. 442 en n. 5 aldaar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]