eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1677. 1631 september 25. Aan Willem de Groot1.

    Femina, pro qua nuper ad te scripseram2, has mihi literas dedit ad Francimontium3 curandas, ut ejus opera accipiat aut descriptum ex matricula baptizatorum aut documentum, quo constet talem matriculam, cum ipsa nata est, non fuisse. Ipse, qui presbyterio publico quam tu est notior, melius illud curabit; tu tamen rogo consilio juves.

    Gratias maximas habeo pro historia rerum ad Scaldim nostris sane prosperarum4. Utinam vel hoc experimento doctae partes, quantum in bellis fortunae liceat, animos ad tutiora et meliora flectant.

    At vero hic etiam spirare incipit Mavors: apparent enim copiae regii fratris5 et, ut rumor est - non tamen apertus, metu potentum -, jam regiarum turmarum sanguine bellum imbuerunt. Sunt qui pacem sperant ex adventu Lotharingi ducis6; mihi fit credibilius ipsum suis rebus consulturum securum, quo de caetero casura sit alea.

    Aula nunc est Trecis et ibi est e Sabaudia cardinalis7, cujus et frater princeps Carignanus8 ibidem exspectatur, amicitiae cum Galliae regno magna pignora:

    439

    majus aliud sunt quae augurentur ex matrimonio Combalettae9, cui avunculus est Riceliacus, cum Sabaudo Cardinali. Dos dicitur duo auri milliones. Ego, si id fit, de quo dubito, rem eo spectare puto, ut quae in Subalpino tractu rex nunc tenet reddantur, etiamsi in mora reddendae Mantuae maneat imperator10. Esset quidem Galliae id non minus probrosum quam damnosum. Sed ut res privatae publicis officiant, non est novum.

    25 Septembris 1631.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 842.
    2 - Zie no. 1673, p. 436 en n. 3 aldaar.
    3 - Franchemont, herhaaldelijk genoemd als overbrenger van brieven; zie ook dl. III reg. s.v.
    4 - Vgl. no. 1675, p. 437 en n. 3 aldaar.
    5 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    6 - Karel IV, hertog van Lotharingen; zie III, p. 195 n. 8.
    7 - Maurizio (1593-1657), kardinaal, later (1642) prins van Oneglia; hij was een zoon van Carl' Emanuele, de op 26 juli 1630 overleden hertog van Savoye, en broer van de regerende hertog Vittorio Amadeo.
    8 - Tomasso Francesco (1596-1656), eerste prins van Carignano.
    9 - Marie Madeleine de Vignerot (± 1604-1675), dame de Combalet; zie III, p. 314 n. 5.
    10 - Ferdinand II.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]