eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    459

    1697. 1631 november 21. Aan Willem de Groot1.

    Quomodo Delfensibus res successura sit apud principem2 scire, mi frater, aveo.

    Outshoornius3 hic fuit et a nobilibus omnia generosa promittit. Schidamenses per amicos appellantur, ut sequantur sententiam Delfensium. Utinam apud Dordrechtanos quoque aliquid aequi per amicos obtineatur et in aliquibus saltem oppidis ad Septentrionem. Posset aliquid Basius4 et alii. Hertogsveldius5 omnino et argumentis et auctoritatibus adversus imminentem procellam erit muniendus. Quare consilium iurisconsultorum non est omittendum, sic tamen ne fama ad inimicos permanet.

    Mitto tibi excerpta ex Vantio6 et ex Hippolyto7 de Marsiliis, in quibus ea, quae ajunt de nullitate sententiae et defectu jurisdictionis, semper scilicet eam opponi posse, ad rem pertinent. Mitto etiam annotata quaedam mea ad ea, quae objici ab inimicis intelligo. Petoque ut et tu et amici cogitetis de iis, quae utiliter addi possint praesertim in usum Hertogsveldii, ne obruatur clamoribus. Huic opus est rationibus popularibus minusque subtilibus. Vide, an praeter quaestiones nuper a me transmissas ad petendum responsum hanc aut una aut seorsim proponi expediat.

    Of tegens de nulliteit geallegeert uit de privilegiën yet kan doen, dat de regeerders van Rotterdam nae de verandering hebben geconsenteert, dat de judicature van de saecke soude gestelt worden aen de Staten-Generael.

     

    Illud ex jure communi delegatorum accusatores suos domum revocandi, et ad rem facit et haud dubie tale est, ut omnes delegati provinciarum et civitatum aliter constitui nolint. Quare quae a me ut delegato acta sunt tanquam Rotterodami acta haberi debent.

    Praeterea magna vis est in illo privilegio omnia crimina Rotterodami judicanda, si is, cui ea objiciuntur, domum redierit, antequam in judicium vocaretur.

    460

    Nam ego post omnia, quae aut Hagae aut Ultrajecti gesta dicuntur, domum redii. Et privilegium illud hujus rei solius causa impetratum est. Nihil enim aliud continet. Et ne res Rotterodami gestae ab aliis quam a scabinis judicari possent, jam ante vetustiore privilegio cautum erat.

    Rogo haec annotata, quae transmitto, remittas; mihi enim nunc transcribendi otium non est, et poterant posthac quoque usui esse.

    Rogantur omnes amici, colligant et quae ad rem facere arbitrabuntur et quae iurisconsultos aut consules nostros aut ipsum Conventum instruere possint, ne negligatur quicquam in tanto rerum cardine.

    Vale cum uxore8 ac liberis.

    21 Novembris 1631.

    Honoraria advocatis honeste persolvi cupio, quicquid dependeris illud redditurus. Siquid describendum erit, utere Veldii9 opera.

    Haec ubi scripseram, frater, tuas per Nordingium10 recepi. Ego neque omnia, ut οἱ μάντεις ϰαϰῶν11, neque nihil metuo. Vellem amicos nostros tantum laborare pro nobis et in Boreali Hollandia et alibi, quantum inimici laborant, qui nihil omittunt, quo causam malam sustentent. Pro bona video non idem esse animi. Quare si iterum in me peccet patria, de ea securus mihi consulam.

    Ego in eo persto rogandos iurisconsultos, ut respondeant, sed ita, ut ne ad alios quam velimus responsum perveniat.

    Valde aveo scire quid Delphensibus responsurus sit princeps. Ego ut illud dicatur de dissensionibus civilibus - famae enim nostrae nihil hoc nocet - ferre possum. Temporis moram velut levandae poenae legitimae afferri non patiar et potius eo, ubi nec Nassaviorum nomen nec facta audiam. Megalopolitani haud improvide suadent. Sed unde nobis homines, qui haec fortiter faciant.

    Ego hactenus securitatem Rotterodami nullam nisi ex ipsorum magistratuum conscientia desideravi. Dubito, an adeundi mihi sint magistratus, qui me non adeunt hominem tam bene de hac civitate meritum. Nuper mihi per filium12 significavit Berkelius13 periculosum mihi ob proscriptionem fore exire in publicum. Respondi me existimare nullibi me tutius esse posse quam apud cives Rotterodami, qui me norint ideoque ament. Tamen ajebat ille posse inveniri, qui spe praemii mihi insidientur. Non hoc metuunt, sed ne civium in me amor appareat. Ideo rumores spargunt minime me remonstrantium esse sententiae, multa me dedisse consilia, quae veteribus magistratibus fuerint improbata, et siquid mihi potest auferre faventes animos. Quid agam? Vellem scire Bellimontii14 et Utenbogardi15 consilia, si illi prius rem totam perdidicissent. Doleo tam paucos esse fortes in Hollandia. Sed profecto magis illorum id quam mea refert. Me nec carcer nec mare terruit, quo minus ostenderem, quam multa possem ignoscere. Sed etiam bonitas suos habet fines, praesertim ubi pro ignavia habetur. Nos tam exiguis finibus non includimur.

    461

    Vale, frater.

    21 Novembris 1631.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 843.
    2 - Prins Frederik Hendrik.
    3 - Misschien Jhr. Willem van Outshoorn van Sonnevelt (geb. ± 1575, overl. vóór 1654); hij was van 1605 tot 1620 baljuw en schout van 's-Gravenhage geweest en wegens zijn remonstrantse gevoelens uit zijn ambt ontzet.
    4 - Mr. Johan Basius (1574-1645), rekenmeester van Holland.
    5 - Cornelis Jansz. Hartingsveld of Hartigsvelt, burgemeester van Rotterdam.
    6 - Sebastianus Vantius of Vancius uit Rimini; hij had in 1550 uitgegeven: Tractatvs de nvllitatibvs processvvm ac sententiarvm, dat herhaaldelijk herdrukt is. Van deze eerste editie - de plaats van uitgave is mij niet bekend - heb ik geen exemplaar onder ogen kunnen krijgen.
    7 - Hippolytus de Marsiliis - Ippolito Marsigli - (1450-1529), Italiaans rechtsgeleerde uit Bologna, schreef o.a. consilia en commentaren op verschillende titels uit Digesten en Codex, voornamelijk over strafrechtelijke onderwerpen. Het door Grotius bedoelde werk is ongetwijfeld Repetitio legis f. ff. de jurisdi. omnium judi. edita per me Hippolytum de Marsi., ... primo Augusti 1524, cum summariis novissime per Joan. Bapt. Ziletum additis. Lugduni, per Dionysium, typographum sedulum, mense junio 1532.
    De lex finalis van de titel De Jurisdictione D. 2,1, 20 handelt precies over het besproken onderwerp; Extra territorium ius dicenti impune non paretur. Idem est et si supra iurisdictionem suam velit ius dicere; zie Corpus Iuris Civilis Editio stereotypa tertia decima Volumen primum Institutiones recognovit Paulus Krueger Digesta recognovit Theodorus Mommsen retractavit Paulus Krueger Berolini Apud Weidmannos MCMXX, p. 47.
    8 - Alida Graswinckel.
    9 - Grotius' vroegere secretaris Willem Cornelissen van Velden.
    10 - Niet geïdentificeerd.
    11 - Vgl. Homerus, Ilias I, 106.
    12 - Johan van Berckel de jonge (na 1603-1662); zie no. 1692, p. 452 n. 2.
    13 - Gerard Jansz. van Berckel, burgemeester van Rotterdam.
    14 - Simon van Beaumont.
    15 - Johannes Wtenbogaert.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]