eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1698. 1631 november 24. Aan Willem de Groot1.

    Advocatis, mi frater, optimis atque eruditissimis viris gratias satis dignas agere non possum, quod in negotio gravi tam fidele dederunt consilium, pro honorario, quod recusant, honorem ipsis habeo, dum vivam, et, siquid unquam ultra potero, id meritis ipsorum reddam. Sorgii2 cogitatio mihi non displicet. Hertogsveldius3 et Berckelius4 hinc absunt neque existimo Goederedium5 quicquam rei gravioris in se recepturum.

    Ita tempus ad Conventum extrahetur. Ad Federatos scribere, si id fieri possit ut fecit Utenbogardus6, qui de jure suo nihil decessit, non subterfugerem. Multum refert, quid et qualiter scribatur, qua super re lubebit intelligere amicorum consilia. Responsi, ut et alterum exemplum fiat, et quamplurimis celeberrimisque signetur, utile fore existimo.

    Vale, mi frater.

    24 Novembris 1631.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 843.
    2 - De rechtsgeleerde Nicolaes van Sorgen, advocaat van den Hove van Holland.
    3 - Cornelis Jansz. Hartingsveld of Hartigsvelt, burgemeester van Rotterdam.
    4 - Gerard Jansz. van Berckel, burgemeester van Rotterdam.
    5 - Dr. Pieter Willemsz. van Goedereede († 14 december 1631), stadsdokter van Rotterdam, schepen 1623-1624, lid van de vroedschap 1625-1631, burgemeester 1626, 1627, 1631.
    6 - Johannes Wtenbogaert; vgl. no. 1692, p. 452 en n. 7 aldaar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]