Felices Annos plurimos!
Nobilissime et eminentissime D. Groti, amicorum optime maxime,
Quod scribendi officium aliquamdiu distuli, fecit temporis taedium et afflictus Würtembergiae status, sub quo tamen adhuc gemimus, quamvis liberationem et restitutionem in melius propediem speremus. Omnia depascitur miles, quem etiam in hac Tubinga alere cogimurnumerose. Schondorfa tenetur hactenus a Dewakijo2, Caesareo capitaneo, valde insolenter se gerente, ac misera plebs totius vallis Remsanae propugnaculis et aggeribus altius tollendis excarnificatur.
Interim princeps ducatus haeres Eberhardus3 exulat foris, domi rem administrante patruo Iulio4, per lectos regiminis consiliarios. Nunc supervenit Suecus, et heri Eslingam, nudius tertius Hailprunnam, Imperii urbes intra hoc territorium sitas occupavit, proxime nostras quoque petiturus. Quid faceremus miseri, nisi ut potentiori nos demus victos?
Caeterum congratulor vobis de meliori fortuna et pace. Atque scire pervellem, an Cl. noster Gassendus5 iter ingressus sit necne. Id quia mihi dubium est, huc referam observationem eclipseos proximae, quam illi communicassem, si certo scirem praesto esse. Potes enim, si placet, literas ipsi inspiciendas dare, cum prae-
482
fatione plurimae salutationis. Initium quidem ob nubes hic spectatum non est, cum vero parum ultra semissem deficeret hiscente caelo, talis apparuit, qualem appinxi signo A.; erat hoc hora noctis 10. et insuper minutis 20., ut postea ex reductione horologiorum ad stellas cognovi. Cum defectus appareret instar B. schematis, ex azimutho lunae collegi hor. 10.33., quando parum lucis superfuit, ut in C. deprehendi horam 10.48. Umbra non erat cineritia, ut aliquando, sed prunam referens et carbonem vivum. Recuperatio luminis D. coepit post mediam noctem h. 0. m. 33. Cumque spectaretur pars reilluminata instar E. Sirius fuit altus 15. gr. unde hora datur 12. min. 44⅔ propter inclinationes annotavi diametrum exactum et semissem transversae. Idem Sirius elevabatur 16.20 hora scil. 12.57., quando ut F. apparuit. Cum sex fere digiti lucerent, ut in G. Procyon altus deprehensus 31.5. nempe hor. 13. min. 12. Cum plus dodrante, velut in H., Aldebaran meridianum notabiliter transiverat denique hor. 13. m. 33. Vix pars sexta peripheriae umbris involvebatur, unde analogia facile merum finem dabit.Si quis vobiscum integram apparitionis seriem annotavit, faceres gratissimum, si pro me impetrares, non modo propter meridianorum collationem, sed etiam ut verum principium adeoque accuratum durationis tempus eliciam, quod minus tuto ex hisce datis per aestimationem solam eruitur. Atque constat publice de D. Midorgii6 vestri solerti diligentia; obsecro, exora virum celeberrimum nomine meo, ut ne me celet, si observavit. Optarem etiam aliunde, loco a vobis occidentaliori, puta Salmurio vel Andegavo, obtineri posse, una cum veris poli altitudinibus. Si oculatissimus ille Gassendus, et in observandi arte Rescius7, plures interea lunae cum stellis congressus annotavit, scio communicaturum ultro, fac modo de occasione mittendi Argentinam admoneatur.
Quid in versione Arabis Abulfedae8 superiori aestate praestiterim, significavi tunc; iam excudenda essent, sed nota temporum impossibilitas obstat.
Vale, vir maxime, fautor suspiciende, felicius.
Dab. Tubingae 28 dec. exeuntis 1631.
T. Excell. virt. et erud. cultor devotiss.
Wilh. Schikart.
Rev. admodum et digniss. D.D. Gabrieli Sionitae9 meam observantiam et officia nuncio.
Adres: Nobilissimo, virtute ac doctrina Excellentissimo V. Dn. Hugoni Grotio ICto. Fautori suspiciendo.
Lutetiam.
In dorso met andere hand: 1631 28 Decemb. Scickart.