Et pecuniam per Vossium2 et literas recte accepi. Pro illa curata habeo gratias. Hujus commendabo negotium. Ad Corvinum3 hinc scribam. Rogavi patrem4 civibus nostris gratias pro me agat. Idem te rogo praesertim apud uxoris tuae avunculum5.
De toparcha Scagano6 gaudeo. Memini amari a patre ipsius7 quantum quisquam.
Videbimus, quo res evasura sit. Mihi nihil tristius quam pendere hunc in modum. Ἀϱχ.8 nihil adhuc facit, cur ipsi aliquid debeam. Neque aliud esse puto,
10
quod amicis in illis quas miseram literis displicet, nisi quod ille pati non potest ex generoso pectore profectas voces. Ego tamen nec illius, nec cujusquam causa memet dejiciam. παϱ᾽ ἐμοὶ γε ϰαὶ ἄλλοι, οἵ ϰέ με τιμήσουσι, μάλιστα δὲ μητίετα Ζεύς9Vale, frater dulcissime, cum suavissima uxore, liberis, amicis.
17 Ianuarii 1632.
Epistolium illud quod ad ἀϱχ10, exaraveram hujus urbis πϱοστάταις mirifice probatur.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.