eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    34

    1753. 1632 maart 15. Aan Jan de Groot1.

    Ex literis tuis, parens optime, recte valere te nostrosque omnes dulce mihi fuit cognoscere. Quid in hoc Conventu de me futurum sit, scire tecum avide exspecto. Nam pendere semper miserum est.

    Ad Christianum2 hae sunt ab Opitio3 literae aliaeque ab eodem missae, ut eas Christianus Lutetiae cui inscriptae sunt daret. Eae per errorem huc missae, illuc remittendae erunt.

    Nos strenue de jure respondemus. Atque ita fallimus temporis taedium. Monendus est per fratrem4 aut per amicum aliquem, Lugduni qui vivat, librarius Lamairius5, ut libelli pro Veritate Religionis Christianae6 exempla si non omnia saltem aliquammulta excudat charta meliore. Nam illa prioris editionis7 sordida est. Id ex Gallia viri praestantes me rogant.

    Vale, parens optime, cum matre8 et liberorum grege. 15 Martii 1632.

    Fratri pro his, quae ad me scripsit 16 Martii, gratias ago.

    Tibi obedientissimus filius
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 845.
    2 - Dienaar van Grotius; vgl. IV nos. 1708 en 1714.
    3 - Martin Opitz; zie over hem o.a. IV, no. 1664 p. 426 n. 6.
    4 - Willem de Groot.
    5 - Jean le Maire.
    6 - Hugo Grotius De veritate religionis Christianae. Editio tertia, prioribus auctior, & emendatior. Lvgdvni Batavorvm, Ex officinâ Ioannis Maire, MDCXXXIII; Ter Meulen-Diermanse, no. 947.
    7 - Hvgo Grotivs De veritate religionis Christianae. Editio secunda, priore auctior, & emendatior. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Ioannis Maire, MDCXXIX; Ter Meulen- Diermanse, no. 946.
    8 - Aeltgen van Overschie.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]