eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1759. 1632 april 9. Aan J. de Cordes1.

    Respondissem tibi jam pridem, ut debeo, vir reverende, gratiasque egissem, tum meo tum Vossii nomine, pro transmissis chartis ad Godescalcum2 pertinentibus; quas descriptas edet cum libello ejus argumenti, ipsas tibi remittet Vossius. Sed scripturam distuli, donec invenissem, quae tibi volebam mittere, observationes Ludovici de Dieu3 et Drusii sacra parallela4, quorum illum reperi, hunc vero librum neque hic neque Lugduni ac ne Franecrae quidem reperire potui. Quare quod mitto, boni consulas, quod mittere non potui, de eo excusatum me ut habeas, pro veteri amicitia nostra te rogo.

    40

    Salmasius hic exspectatur5, me, ut credo, non inventurus. Rigaltio ut bene procedat Tertulliana editio6, tecum opto. Amicos omnes saluta rogo significesque me iprosum non immemorem vivere, et exspectare tantundem.

    Vale, vir optime.

    9 Aprilis, 1632.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 107; Ep. ad Gallos, p. 289. Antwoord op no. 1750.
    2 - Vgl. no. 1742, p. 22 en o.a. n. 5 aldaar.
    3 - Zie over hem no. 1750, p. 30 n. 3.
    4 - Zie no. 1750, p. 30 n. 5.
    5 - Cl. Salmasius was in 1631 te Leiden benoemd en arriveerde daar in november 1632.
    6 - Vgl. no. 1750, p. 30 en n. 8 aldaar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]