Iam nunc, mi frater, tuas XXVIII Maii scriptas accipio, recentes satis, quod gaudeo. Plane id, quod scripseram2, fieri cupio et spero ita posse fieri, ut te extrices. Amici facile aliquid reperient. Satis peccatum est aliena et ignava sequendo consilia. Tandem aliquando mea in re mea valeant. Honoris res agitur, qui mihi commodis omnibus potior; nec res moram fert, nisi nos ipsos volumus prodere. Uxor nihil factura est, quod non meis decretis conveniat itaque non est quod exspectetur. Si res unquam melius procedent in patria, proderit τὸ γενναῖον. Si manent quo sunt loco, redire, etiamsi omnes me velint, nolim. Illud, quod tanquam periculosum notas, imprimis necessarium est: sciri a populo quae in nos acta sunt publicitus improbata. Ἀϱχ.3 nulla est mihi posthac habenda ratio nisi ut hominis
48
palam inimici. Tibi in foro versanti nocere non potest et mihi mea primo loco ponenda sunt. Hertogveldio4 nihil debeo neque ego auctor ei fui aliter loquendi quam res erat. Dies plane mutandus non est; in eo enim maximum situm est momentum, ut appareat jam tum a me reverentiam rectoribus exhibitam. Si tamen malint amici poni ‘gedaen behandigen’ quam ‘behandight’ in superscriptione, non obsto. Advocati5 sciunt responsa omnia posse publicari et exstant exempla plurima. Contractum6 et promissionem indemnitatis7 edi necessarium non putabam, cum summa eorum sit in libello et responso8 et utrumque reperiri possit in actis oppidi. Si tamen pater9 aliter censet, patiar valere ejus hac in re sententiam. Nam ut quod hac in re consului improbet vir recti et generosi amans, non metuo. Ego ut tibi caveas probo, caeterum nisi ut hoc fiat ab amicis impetro, video nihil posthac ab illis mihi sperandum.Vale mi frater cum uxore10 et liberis. Ex villa Dochinsghusiana ad Albim. XI Iunii/I Iunii 1632.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.
Adres: E. hoochgeleerde Mr. Willem de Groot advocaet voor den Hove van Hollant In sGravenhage.
In dorso: Hug. Grotii I/XI Junij 1632.