eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1773. 1632 augustus 14. Van D. Tilenus1.

    Equidem non possum non probare consilium tuum, vir praestantissime, quod crudelibus terris valedicere, quam parum decora supplicatione innocentiam maculare, indignisque rumoribus obiicere maluisti. Digna vero ingrata patria, ut cuius eximias dotes asperata est, eius ne ossa quidem habeat2. Auguror futurum, ut qui incolumem virtutem oderunt, sublatam ex oculis frustra quaerant. Digna civitas, quae non alios quam Iudaeos et Manichaeos habeat cives eiectis illis, quibuscum ipsa pietas migrasse videri queat. Veniet tempus, quo qui optime meritis debita praemia reddere noluerunt, laesis iusta piacula exsolvant. Et quid, obsecro, egisses iis in locis, ubi summus improbitati honos, virtuti non modo praemia nulla, sed supplicia quoque parata! Quid inter homines, in quibus ne mica quidem humanitatis! Absit vero, ut extorrem e patria existimem, quem quilibet locus non plane a sole aversus amantissime excipiet cupidissimeque fovebit; neque enim tu Batavia cares, sed Batavia te. Mihi dolendum, quod video suavissima tua consuetudine mihi deinceps carendum, sed neque hunc neque familiaris nimium arthricidis dolorem diuturnum fore spero, εἰδὼς ὅτι ταχινή ἐστιν ἡ ἀπόϑεσις τοῦ σϰηνώματός μου3.

    Interim vale, vir et amice optime, meque quod mutuo semper facturus es amare perge.

    Lutetiae, XIV August. 1632.

    Tibi addictissimus
    D. Tilenus.

    Ex quo a nobis discessisti, ternas omnino literas abs te accepi, nullae obsignatae, omnes sine signo, sine lino mihi traditae, nulla imago cerae impressa. Talia epistolarum vincula vel centies quis solvat totiesque reponat. Amanuensisne tui incuria, an, quod magis suspicor, curiosuli alicuius nescio quid arcani ruspantis fraude id evenerit, tu cogitabis. Ego tibi significandum putavi nescius, ne esses.

    Notes



    1 - Gedrukt Ep. eccl., p. 771.
    2 - Woorden van Publ. Corn. Scipio Africanus Maior; vgl. IV, no. 1710, p. 473 en nn. 2 en 3 aldaar.
    3 - N.T. Petrus, Epist. II, 1. 14.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]