eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1788. 1632 september 11. Aan G. Lusson1.

    Cum postremo ad te scriberem2, vir illustris, nondum acceperam eas, quas ad me 12 Sextilis die scripsisti, ex quibus cum discam, quanta cum diligentia cures, ne quid mihi de eo, quod de liberalitate regia mihi reliquum est, pereat, satis intelligo neque regi3 neque tibi satis dignas me gratias agere posse. Et sane ita his temporibus obsepti sunt aditus ad beneficiorum regalium rem consequendam, ut sicut manupretium materiam saepe superat, ita quae impendenda est ad tot moras eluctandas opera, plus saepe sit ipsa liberalitate. Satis multa magnaque in Gallia accepi, ut ejus oblivisci nunquam debeam, et, si quid ad ejus gloriam ac commoda promovenda meae sit copiae, id omittere sit nefas.

    Nunc, quando neque mei praesentis opera, qua uteretur his quidem temporibus, idonea Galliae judicata est neque patria tam recte valet, ut mihi honestam apud se vitam possit concedere, unum scilicet superest alium quaerere, qui mihi imperet, cuique soli ego sim posthac obnoxius et qui potestatis sunt meae. Nam quod jus nostrum de fidei commissis tradidit, cui per se capere non licet, eum nec per interpositam personam capere debere recte, ni fallor, huc aptem; atque hoc ϰέϰϱιτω.

    Buticularium4 ad aerarii curam processisse gaudeo. Visus enim mihi est semper humanus et multum ab illo diversus, qui ut poëtis cantatus draco ipsa vultus sui truculentia omnes ab Hesperidum malis appetendis absterrebat5.

    Ego de rebus meis certi nihil dum constitui. Dux erit is, qui ex summis calamitatibus antehac liberavit, ipsiusque gloriae, qua possum, servientem, ipsi fidentem non spernet.

    Ejusdem paternae curae te quoque, vir amplissime, commendo et vitae tibi suavitatem precor dignam ista animi bonitate.

    Dochinshudae ad Albim, 11 Septembris novi Calend. anni 1632.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 110; Ep. ad Gallos, p. 299.
    2 - No. 1781 dd. 27 augustus.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Claude le Bouthillier; hij kreeg samen met Claude de Bullion (zie III, p. 228 n. 10) de surintendance des finances. Zie over hem III, p. 302 n. 12.
    5 - Antoine Coiffier de Ruzé, markies van Effiat; hij was van 1626 tot zijn dood op 27 juli 1632 Le Bouthilliers voorganger geweest als surintendant des finances. Volgens de sage bewaakte de draak Ladon de gouden appels in de tuin der Hesperiden; vgl. bijv. Vergilius, Aen. IV 480 vv.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]