Hugoni Grotio, S.P. Hamburgum.
Jucundissimum fuit de prospera valetudine tua cognoscere ex optima et cordatissima tua uxore, quae salva ac sospes huc venit; et hinc Hagam abiit nudiustertius, pridie nempe non. Octobr.
Die uno altero ante eodem ierant Vlamingius2, Bickerus3, et hujus urbis procerum alii audituri legatos hostilis Belgicae de pacis conditionibus.
Accepi his diebus literas Merici Casauboni4 tibi inscriptas, quas mitto.
Lamerius5 jam dudum a me habet tuum pro veritate Christiana codicem, in quo pluscula et correxeras, et addideras, et jam majusculis excudere literis coepit6.
Commentariorum meorum de arte Grammatica7 primus jam liber est excusus et pene secundus. In Reidano8 vero, quem Latine reddidit filius Dionysius9, nono nunc libro fervet praelum.
Haec paucula nunc scribenda putavi eunte ad vos optimo et ornatissimo viro, Matthisio10, Ecclesiaste inter remonstrantes, qui Hamburgum proficiscitur ducturus ibi uxorem cum maximis opibus.
Amstelodami.
MDCXXXII.
Postr. Non. Oct.
Tuus totus,
G.J. Vossius.