eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1797. 1632 november 6. Aan Willem de Groot1.

    Uxoris iter, mi frater, video ratione non destitui. Et ut Cornelia2 Zelandia satis visa etiam Hollandiae conspectu non diu forte fruendo se satiet, ego non improbo. Quod dicis, si pax perpetua aut temporaria coëat, tutum in parte altera mihi receptum fore, non nego; sed manente bello utilior illis esse potui. Scis tamen mea vota in tranquillitatem ferri. Nostrorum turbidae deliberationes nihil aliud quam morbum Reipublicae produnt:

    Et superos quid prodest poscere finem?

    Cum domino medicina venit3.

    Lipsia facta Caesaris terrorem hic multis incutit; quem solantur alii concepta spe ex novo metu Austriacae plebis, quibus ire suppetias Suecus4 creditur. Malorum Germaniae, ni fallor, longe adhuc est finis.

    Ego diligenter libris incumbo, vel in hoc ut Cornelio5 meo exemplo veternum excutiam. Miror non mitti libros, quos uxorem jusseram ei comparare, Corpus Iuris Godofredi6, Theophilum7, Institutiones, quibus additae correctiones per

    77

    Novellas8 factae. Amstelodami per Blavium9, ut haec curarentur futurum speraveram.

    Vale, mi frater, cum uxore10 ac liberis. Parentibus rogo salutem meo nomine nunties et omnibus, quibus nostra injuria cordi est.

    6 Novemb. novi Cal. 1632.

    Tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 846.
    2 - Grotius' oudste dochter.
    3 - Herkomst mij niet bekend; mogelijk van Grotius zelf. Vgl. Ovidius, Trist. IV 10, 118.
    4 - Gustaaf II Adolf.
    5 - Grotius' oudste zoon Cornelis, die bij zijn vader in Hamburg was.
    6 - Denis Godefroy, Corpvs Ivris Civilis, in IIII. partes Distinctvm: Quarvm prima, DN. sacratissimi principis Iustiniani Institutionum Lib. IIII. Digestorum seu Pandectarum Lib. L. continentur. Quae reliquis partibus includantur, auersa docebit pagina. His accesserunt Commentarij, quibus inter caetera variae lectiones, leges similes, contrariae, abrogatae: verborum, legumq; difficilium interpretationes atque compendia, anni singulis Codicis legibus additi continentur. Praeter Institutionum nouam Epitomen, accessit & alia Nouellarum Iustiniani, ad ordinem Edicti perpetui adcommodata. Authore Dionysio Gothofredo I.C. Praeter veteres titulorum ac legum indices, accessit vice Lexici & repertorij duplex verborum & rerum Commentarius, Authore P.C.B. Genevae, Excudebat Iacobus Stoer, Cum Privilegio Regis ad decennium. 1583.
    7 - Ook van Theophilus, jurist te Konstantinopel in de eerste helft van de zesde eeuw (zie B. Kübler in Pauly-Wissowa, Realenc. d. Class. Altert. VA, kol. 2138 vv.), heeft Godefroy een uitgave bezorgd: ΙΝΣΤΙΤΟΥΤΑ ΘΕΟΦΙΛΟΥ ΑΝΤΙΚΕΝΣΩΡΟΣ Institutiones Theophile Antecessore, Graeco interprete. Imper. Ivstiniani Institvtionvm libri III. Paratitla & Notao ad eundem Theophilum graecum, latinumque ipsis institutionibus Latinis ἐϰ παϱαλλήλου conivnctum commissumque. Graeca Titulorum De Verborum Significatione et de Regulis iuris fragmenta & inde collecta. Dionysio Gothofredo IC. authore. Apud Guillelmum Laemarium. Genevae MDLXXXVII.
    8 - Zie IV, no. 1364, p. 7 n. 12.
    9 - De Amsterdamse uitgever en cartograaf Willem Jansz. Blaeu.
    10 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]