eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1803. 1632 december 17. Van P. Cunaeus1.

    Vir amplissime,

    82

    De Hartzwigio ICto2 ante plures menses judicium animi mei ad quosdam Hamburgensium proceres ita perscripseram3, ut ejus virtutibus et doctrinae testimonium dare non potuerim luculentius. Nunc vero, cum etiam literis tuis, quas nuper ad me scripsisti, omnia eadem praedicari video, credere coepi haud potuisse me decipi in laudatione ejus, quem tu quoque, vir incomparabilis et ingenii omnis doctrinaeque princeps, tantopere commendasti. Utique si bona sua aestimare Hamburgenses didicerunt, facile intelligent reipublicae interesse, ut indoli ejus decus suum pretiumque statuatur. Ego quacunque in re aliquid praestare potero, quod ei gratum et jucundum erit, non patiar ei deesse operam meam, studiumque et promtissimam benevolentiam. Id vero cum soleam nulla prece rogatus sponte facere, peto a te, ne credas ex eo aestimandum fore, an in aliqua parte haereas memoriae Lugdunensium. Majora enim quaedam esse cupio, quae tibi, tanquam certissima documenta, testatam faciant nostram observantiam. Utinam vero, quemadmodum divinas animi tui dotes mundus universus admiratur, ita iis uti Batavia tua possit. Sed haec nostra et temporum infelicitas est. Verbo dicam: obstat tibi non optimorum civium adfectus, sed publica seculi calamitas et temporum diuturnior παϱοξυσμός.

    Est apud vos praestans nobilitate juvenis ex primaria inter Saxones familia, Henricus de Frisen4, in quo praeter alia plurima animi bona excellit insignis quaedam eruditio, ob quam amo eum mirifice aestimoque. Is mihi scripsit5 se quotidie tecum una esse ac colloquia tua tanti facere, ut nihil in vita habeat carius. Equidem invidere nullius fortunae possum. Sed tamen dolet mihi, quod in ejus felicitatis partem non admittar. Nihil insolenter faciam neque te rogabo, ut hujus virtutibus faveas, qui virtutum maximarum non fautor modo, sed etiam exemplum es.

    Claudius Salmasius6 ante mensem ad nos tandem pervenit cum familia. Qui eum ad nos vocaverunt, operas certas ei imposuerunt, ut confutaret Baronium7. Ante tamen ad respondendum Petavio8 se parat in privata causa. Quae res illum diu poterit multis molestiis taediisque implicare sine ullius commodo, cum aliud ex alio surget scriptionis huiusce argumentum.

    Vale, vir amplissime, et officia omnia, quae a me proficisci poterunt, cumulate exspecta.

    Lugduni Batavorum, 17 Decembris 1632.

    Dedi etiam literas ad Ioannem Brant9, amicum meum, virum doctissimum,

    83

    et civitatis Hamburgensis primarium senatorem. Atque alteras item ad Henricum de Frisen10. Rogo te etiam atque etiam, ut iubeas perferri, quo oportet. Iterum vale, vir summe.

    Notes



    1 - Gedrukt Petri Cunaei, Eloquentiae & Juris Romani quondam in Academia Batava Professoris, & Doctorum Virorum ad eumdem Epistolae. Quibus accedit Oratio In Obitum Bonaventurae Vulcanii. Nunc primum editae cura Petri Burmanni. Leidae, Apud Petrum vander Aa, Typographi Urbis & Academiae, MDCCXXV, p. 102.
    2 - Zie over hem no. 1794, p. 74 n. 3.
    3 - O.a. aan Friedrich Lindenbrog, dd. 18 november 1631; zie Cunaei ep., no. CLXXXVI, p. 259.
    4 - Heinrich von Friesen (1610-1680); bij zijn dood liet hij een uitgebreide bibliotheek en andere rijke verzamelingen na.
    5 - Zie von Friesens brief aan Cunaeus dd. 22 november 1632, Cunaei ep., no. CCLVIII, p. 332.
    6 - Vgl. no. 1801, p. 80 en n. 4 aldaar.
    7 - Caesar Baronius - Cesare Baronio - (1538-1607), kardinaal en kerkelijk geschiedschrijver; zijn voornaamste werk, Annales Ecclesiasticae a Christo nato, ad annum 1198, Romae, 1588-1593, was ondernomen als tegenhanger van de Magdeburger Centuriatoren.
    8 - Zie voor de hier bedoelde kwestie IV, no. 1495 p. 188 n. 15.
    9 - Johann Brand (1585-1652), in 1623 raadsheer, in 1633 burgemeester van de stad Hamburg; hij maakte deel uit van gezantschappen naar Wenen, Londen, Nyköping en Kopenhagen.
    10 - Zie Cunaei ep., no. CCLIX, p. 334 v.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]