eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    85

    1806. 1632 december 22. Aan G. Lusson1.

    Romanis triste habebatur veteri testamento decedere, mihi vero etiam, veteres accipere amicorum literas; quod nunc mihi accidit, vir illustris, cum tuas datas illas Septembris 24 non ante 19 Decembris conspicio. Sed quod serae advenerunt, meae infelicitati, ut multa, debeo, quod omnino venerunt bonitati tuae, qui officiosus in me esse nunquam desinis hoc strictius me obligans, quod merita tua non magis agnoscis quam Socrates aliquid se scire. Sed ut aliis imponas egregius εἴϱων et ut hanc Graecam vocem Horatius exposuit dissimulator opis propriae2, mihi certe imponere non potes, cui beneficia tua, nunquam dilata, donec rogareris, memoriam quamvis fluxam semper vellicant. Ex iis de me, quae praedicas, veniam dabis, si non rejicio omnia, sed ea assumo, de quibus attestantem habeo conscientiam, vitae innocentis studium et ejus, quem natus in patria acceperam status fidum, sed infaustum amorem.

    Salmasium3 cum honore exceptum ab iis, qui me per contumeliam ejecerunt, literarum causa gaudeo. Erat ergo illi pro Gallia tellus Batava, mihi pro Batava tellure nunc Hamburgum, mox alius forte terrae angulus. Regi4 optimo gratiam habeo habeboque perpetuo, quod me suae liberalitatis participem esse voluit. Satis sit, dum in Gallia vixi et usum mei non exhibui quidem, neque enim potui, sed obtuli tamen, vobis fuisse oneri. Nunc ut absens velut iners fucus aliena comedam pabula? Οὐ πϱέπει. In animo tamen et benignissimi principis et tot amicorum debitor ero semper, tibi imprimis, vir amplissime, cujus ego mores fictos meliore metallo et illum, qui moneta est praeclarissimarum actionum, spiritum merito pluris facio quam illud omne, quod per Defiati5 manus aut transiit aut iis adhaesit. Nec de oculis queri te velim, quos tam longum prospiciente animo natura aetasque pensarunt; unde et hoc habes boni, quod hortulos tuos non arborum magis quam optimorum sermonum faecundos praeferre audes satraparum paradisis.

    Scythicae historiae compendium ubi a Bergerone6 habebimus - nihil autem ab illo proficisci potest, quod non limatissimi sit judicii -, multum nos ipsi debebimus nec minus tibi ipsi, quo excitante veternum excussit. In Saracenicis rebus non obliturus est eorum, quae beneficio Erpenii7 longe optima habemus et,

    86

    si quid ad voces interpretandas occurrat, suadeo Sionitam8 consulat. Video enim multos scriptores sermonis ejus ignorantia gravia peccasse, etiam Iovium9.

    Uxor apud eos est, quos nostros dicere semper solebam, nunc vix possum amplius, nempe ut tabulas colligat naufragii, in quem tandem portum a nobis referendas nec dum scio. Sed Deus viderit, cujus paternam benevolentiam in rebus durissimis expertus ne nunc quidem mihi meisque defuturam satis certum habeo.

    Vale, vir optime, quem ego tibi titulum haud minori jure dedero quam senatus Nasicae10.

    Hamburgi, 12/22 Decembris 1632.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 110; Ep. ad Gallos, p. 303.
    2 - Horatius, Epist. I, 9, 9.
    3 - Salmasius in 1631 te Leiden benoemd was daar in november 1632 aangekomen; vgl. nos. 1801, p. 80 en 1803, p. 82.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Antoine Coiffier de Ruzé, marquis d'Effiat, van 1626 tot zijn dood op 27 juli 1632 surintendant des finances; zie III, p. 29 n. 10.
    6 - Misschien is bedoeld Relation des Voyages en Tartarie de Fr. Guillaume De Rubruquis, Fr. Jean Du Plan Carpin, Fr. Ascelin, & autres Religieux de S. François & S. Dominique, qui y furent envoyez par le Pape Jnnocent IV, & le Roy S. Louys. Plus un Traicté des Tartares, de leur origine, moeurs, Religion, conquestes, Empire, Chams, Hordes diverses, & changemens iusqu'aujourd'huy. Avec un Abrégé de l'Histoire des Sarasins & Mahometans; De leur pays, peuples, Religion, guerres; suite de leurs Califes, Roys, Soudans; & de leur divers Empires & Estats establis par le Monde. Le tout recueilly par Pierre Bergeron, Parisien. A Paris chez Georges Joffe, ruë sainct Iacques, à la Couronne d'Espines. M.DC.XXXIV; zie Clement, Bibl. Curieuse III, p. 164 v. en n. 41 aldaar.
    7 - Thomas Erpenius (1584-1624), hoogleraar in de Oosterse talen te Leiden.
    8 - Gabriel Sionita (1577-1648), bekend orientalist.
    9 - De historicus Paulus Jovius (1483-1552).
    10 - Publius Cornelius Scipio Nasica, uitmuntend als redenaar en rechtsgeleerde; hij was de grote vijand van Tiberius Gracchus en voerde de bende aan, die de volkstribuun met 300 aanhangers in 133 v. Chr. op het Capitool ombracht.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]