Quam ad me dedisti 5 Maji epistolam, vir reverende, ea quo longior est, eo - quod de Ciceronis ac Demosthenis solebat orationibus dici - est melior mihique gratior. Vobis primum amicis nihil non debeo, qui rem susceperitis difficilem efficiendi, ut absentis haberetur ratio apud homines etiam praesentibus saepe surdos. Mihi pro magno bono est tantam in me fidem tot virorum optimorum, id est dissimillimorum harpyis aerarii, conspexisse.
Suecicae res regis fortissimi morte2 non quidem interierunt, ut quo mortuo vicisse ipsis contigit, sed tantum inclinatae sunt, ut qui optime sunt animati, unde erigi possint, nisi aut Gallia in bellum prorumpat, aut hostibus fata discordiam injiciant, videre se negent.
Viro extra omnem comparationis aleam posito Bignonio3, si memoriam mei tuo auxilio expergefieri poscerem, injuriam facerem constantiae ipsius, in qua ille velut sede solida virtutes caeteras collocavit. Patietur vir maximus hoc me solatium multis adversis opponere, quod in illius animo vivere me confido, quem ego supra saeculum hoc supraque omnem, quamvis ingeniorum feracissimam, Galliam pono.
Vidi hic Wybium4 res in Gallia Danicas curantem, quocum dolorem meum super domini des Hayes5 luctu miscui. Spero de prima moeroris vehementia decessisse aliquid per rectam rationem, per tui similes amicos, per diem denique.
132
Castellinovii6 tantam ex tanto fastigio calamitatem miseror; ingens documentum, quamvis eminentissimis, cuivis accidere posse, quod cuiquam potest.
Tertulliani per Rigaltium7 tam propinquam spem nobis fieri gaudeo. Est is scriptor, unde multis eruditis abunde sit materiae, in qua se experiantur. Sed inprimis beas me isto de Clementis Romani epistola8 nuntio. Quaerenda sunt per omnes recessus ista primi saeculi multum de apostolico auro retinentis fragmenta nec abjicienda statim, si quid forte allevit adultera manus, sed, quod in metallis fieri solet, periti artificis manu separanda scoria a materia puriore. Utinam vero ex Sirmondo9, aut si quis est in illo grege illi similis, impetrari posset, ut nobis darent Barnabae illam Epistolam, ex qua testimonia sunt apud Clementem Alexandrinum10; nam esse penes ipsos ex Sirmondo discere memini.
Residua historiae pertinentis ad controversiam, quae in Anglia nata, in Galliam transiit, libens agnovi. Sed quis tandem ille Petrus Aurelius11, si tamen nosci sine suo periculo potest? An Sancyranus12, an de Sancto Germano13, an alius? Mirarer ab episcopis vestris tam male vindicari vindicem suum, nisi jam pridem vidissem eos dignitatis suae esse immemores. Vides, quid sit regis aures animumque illis tradidisse, qui gloriae sibi ducunt episcoporum jura imminuere.
De eo quod dixit Sirmondus facile patior stari librorum veterum auctoritati. In Oriente constat unctionem semper cohaesisse baptismo; quando in Occidente sejungi coeperit, dignum est inquisitu; forte non multo serius quam baptizari infantes coepere: ut scilicet, ubi fari coepissent, ipsi sponderent, quod pro ipsis spoponderant alii, et sic constaret Ecclesiae ductori de his, qui ad castra ipsius accesserant. Caeterum, ni fallor, longe majoribus ac validioribus fundamentis inaedificata est episcopalis eminentia, ut ecclesiis primum singulis ex uno duce unitas constaret, deinde et plures simul inter se episcoporum conventu aut certe consensu colligerentur, ipsum denique illud corpus per totum terrarum orbem diffusum formatarum commercio cohaereret, non alia in re magis ad miraculum
133
usque se exserente Christianorum veterum prudentia; cui post Deum immortalem accepto ferendum est, quod Ecclesia adhuc aliquid sui vultus retinet.Opera Gulielmi de Sancto Amore14, et quae ad res illius temporis, ut recte dicis, obscuras pertinent, in lucem protrahi ex usu est publico. Persidem Latianam vidi; Americam15, ut scis, pridem, sed nostro sermone. Benjamini Itinerarium16 huc ad me misit literarum Orientalium Imperator17, duoque alia non minus utilia, Iosephi Iarchiadae Paraphrasin in Danielem18, et Hebraeorum itidem, Abrabinelis, Alschechi, Simeonis interpretamenta ad Esaiae caput apertissimum de Christi perpessionibus19; pro quibus omnibus multum illis debet res Christiana. Suavia haec mihi fuere otii oblectamenta. Sed ardebo, donec videam illam Clementis Romani Epistolam, cujus ergo jam in Angliam scripsi20.
Vale, vir reverende, et quem praesentem omnibus modis ornasti ac juvisti, etiam absentem ama.
Hamburgi Kal. Iuniis, ex novo Kalendario anni 1633.