eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1903. 1633 december 21. Van J. Witten1.

    S.P. Non est quod hic repetam, vir clarissime atque consultissime, amice plurimum honorande, propter quas causas nuper Belgium adierim, quodque te non lateat. Verum hoc mihi impraesentiarum agendum puto, ut tu scias ex nostris sermonibus immortalem amicitiam natam, cuius delineationem nulla verba capiunt, atque ego re ipsa atque omni officiorum genere, illam tibi explicare satago ita, ut etiam jussa cogitationesque tuas longe paratiori obsequio praeeam.

    Non te fugit, quam male audiat politicorum turba, quae arcanum artis suae putat verbis allicere atque laetare mortales, mentem procul habere atque sic erudito ambitu aliis imponere, cuius haut degener discipulus Alcibiades2 olim; atque historici notant in reconciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis virum meliorem fuisse, cum vitia sub umbra eloquentiae laterent3; sic de Aegypti rege I. Caesar4 regis animum disciplinis fallacissimis eruditum, atque longum esset huc illos vocare quosque non esse quam esse melius sit, quique causa sunt, quod politici nomen suspectum putentque quam plurimi bonos desiisse, postquam docti prodierint, ac quasi huc trahendum poetae illud

    Aleator quanto in arte melior, tanto est nequior5.

    Hasce dolosas artes ego odio habeo, atque cum in te scriptisque tuis eximiam eruditionem pari candore permixtam videam atque summa benevolentia ac fide mecum de rebus utrisque notis sincere ac candide egeris, verbis effari nequeo,

    217

    quam me totum tibi mancipem atque sic tibi pro nupera humanitate tua gratias ago, me meaque plena manu tibi offero, ut ne et vitam, quae omnibus carissima, hic exceptari velim, imo tui causa victima cadere felicitati litasse interpretaturus sim. Atque hoc tibi a die illo, quo primum in aula principis mei6 redux pedem fixi, significare statueram, nisi eius negotia me statim excepissent occupassentque. Si mora hac peccaverim, habes confitentem reum neque defugiam quae iusseris. Libenter hic nova subnecterem, verum hic et circa omnia pacata sunt.

    Hac hieme certa quaedam ex regno Poloniae habebo atque faciam, ut scias. Omnem rudentem Iesuitae ibi movent, ut regem7 ad bellum Suecicum propellant, neque rex ad illorum susurrationes surdus est. Atque certum est ipsum hoc unicum agere, ut aliquando eius regni potiatur.

    Iam ex te scire aveo, quomodo vales, deinde quo loco res ducis Sabaudiae8 ac Venetorum, quae Hispani9 in Angliam, Galliam, Belgium Germaniam - hisce enim omnibus insidias struit - molimina, qui conatus. Atque cum iam et Anglum nuptiali amiculo10 involverit, metuendum, ne omnes terras, omnia maria moveat, reformataeque religionis homines ubique terrarum ad internecionem usque, si possit, deleat. Atque sic iudicium tuum super illis rebus, quae post discessum meum ad vos allatae sunt, mihi non invidebis atque ambo hoc quasi fomento suo bene inchoatam amicitiam nostram corroboremus. Ex parte mea sedulus ero, donec occurrat quod praesentiam nostram exigat. Ac de quo nuper tecum tecte admodum, de eo apertius ac explicatius agam.

    Hisce calamum sisto tibique novum hunc insequentem annum ex animi sententia in vota tua facilem felicemque precor. Salutat te consul Hinricus Brokes11 pari modo.

    Bene vale, vir clarissime atque consultissime, atque me in numero tuorum habe.

    Lubecae 21 Decemb.

    Nomini tuo addictissimus
    Ioannes Witten.

    Litteras tuas mittas ad advocatum Ioan. Risewick12, atque illas Cosli. Brockes curet reddendas. Scribitur ex Suecia pacem firmatam cum Moscowita13, verum nescitur, quibus conditionibus.

    Adres (in margine met andere hand): Ex. D. Hug. Grotio.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, U.B., coll. RK., As133b. Eigenh. oorspr. De brief moet m.i. na no. 1861 van 26 juli 1633 gedateerd worden, gezien de aanhef van dat schrijven: ‘Nuperi nostri sermones’. Ook in deze brief komt Witten weer op zijn gesprekken met Grotius terug (‘--- ex nostris sermonibus immortalem amicitiam natam’); daaruit volgt, dat de brief ook weer niet zo heel lang na no. 1861 geschreven kan zijn: 21 december zal dus 21 december 1633 zijn. Over de schrijver zie no. 1861, p. 154 n. 4.
    2 - Alcibiades (450-404 v. Chr.), Atheens staatsman, zeer begaafd doch zonder beginselen.
    3 - Justinus Hist. V 2, 7: ‘Erat enim et aetatis flore et formae veneratione nec minus eloquentia etiam inter Athenienses insignis (sc. Alcibiades), sed in conciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis vir melior, quia [morum] vitia sub umbra eloquentiae [primo] latebant.’
    4 - C.J. Cesar (?), Bellum Alexandrinum XXIV, 3: ‘At regius animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem coepit, ne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum conspectu Caesaris esse iucundius.’ Het betreft hier de 13-jarige Ptolemaeus XIV, die samen met zijn iets oudere zuster, de beruchte Cleopatra VII Philopator, van 51 tot 47 v. Chr. over Egypte regeerde.
    5 - Publilius Syrus A 33; zie J. Wight Duff and Arnold M. Duff, Minor Latin Poets with introductions and English translations. The Loeb Classical Library London-Cambridge Massachusetts MCMXXXV, p. 18
    6 - Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg.
    7 - Wladislas VII (IV).
    8 - Vittorio Amedeo.
    9 - Philips IV.
    10 - Dit doelt op de langgerekte onderhandelingen over een huwelijk tussen Karel I, toen nog prins van Wales, en de zuster van Philips IV, Maria (1606-1646), waarvoor Karel in 1623 zijn bekende reis naar Madrid had ondernomen, maar die tenslotte op niets zijn uitgelopen. Zij is in 1631 gehuwd met de latere keizer Ferdinand III (1637-1657; geb. 1608).
    11 - Hinrich Brockes (geb. 1567) studeerde rechten en maakte in 1593 een grote reis naar Genève, Lyon, Parijs, Madrid, Lissabon, Engeland, Holland. Hij was in 1601 raadsheer, in 1609 burgemeester van Lübeck; het verbond met de Staten-Generaal van 1613 was zijn werk.
    12 - Mij niet nader bekend.
    13 - Michael III Fjodorowitsj Romanov.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]