Literas tuas, doctissime Ruare, ut crebras amo ita dilatas non queror. Et si causam non afferres, commodum mihi tuum sufficeret. Nunc causa, quam adfers, talis est, ut vel duro exactori purgare te possit. Ad alia antequam venio, Deum precor, conjugii auctorem, tuas nuptias2 ut prosperet perpetuaque concordia beet.
In Leonardi Sorgii morte3 quod fecisti damnum utinam aut ego sarcire possem aut qui nunc hic cum bene dotata uxore larem fovet4 cujusque et aedibus et amicitia fruor, Matthisius5, qui te et salutat plurimum et omnia offert, quae suae sunt opis.
Crellii6 postuma opera avide exspectabimus eoque magis, quod abs te dijudicata et limata ad nos pervenient7. Noli dubitare, quin in amicorum classe habiturus semper sim et quidem interioris admissionis non eos tantum, quos mihi epistolae tuae commendaverint, sed quoscunque tibi caros sciero; id enim mihi pro testimonio sufficiet.
De baptismo Judaico quae scribis vera sunt; et adjici potest ad ea quae commemoras loca illud ex scholiaste Juvenalis vetere et scriptoribus uso, qui proxime Iuvenalis8 saeculum fuere, ad illum versum
Quaesitum ad fontem solos deducere verpos9.224
Sic ille ait: ubi baptizantur10. Quod quanquam ad rectam versus illius expositionem non pertinet; culpat enim Juvenalis το τῶν Ιουδαίων ἄμιϰτον, qui ne communia quidem humanitatis officia, qualia sunt erranti viam, sitienti fontem monstrare, praestarent τοῖς ἄλλο ἔϑνεσιν. Testimonium tamen praebet mori τῶν ἰουδαιζόντων in oculos Romanorum quoque incurrenti.
Quantum ex libris, quos ad manum non habeo, cognoscere potui, sic res se habet. Quo tempore lex per Mosem data est, multi adhuc populi, quanquam sub diversis ritibus, perstabant in cultu unius Dei et honestis moribus, quos Deus aut per sensum communem aut per oracula Adamo Noaeque data humano generi praescripserat. Ex illis si qui vellent cum Hebraeis habitare, licebat id per legem neque institutis hebraicis, nisi in quibus ob publicae ἐνταξίας faciem sejungi ab aliis commode non poterant, tenebantur, ut videre est tum alibi tum Levit. XXV. 3511 et Levit. XXV, 47, ubi Chaldaeus גֵּד וְתושָׁבֵ12 interpretatur incolam incircumcisum. Si quos tamen populos ab Abrahamo ortos constaret, puta Ismaëlis, Cethurae13, Esavi posteros, his jus incolatus non dabatur, nisi et impleta circumcisionis lege quippe ad ipsos non minus quam ad Israëlis posteros pertinente.
Quod dixi de duratione τῆς μονοϑεοῦ ϑϱησϰείας ex historia de Abimelecho, Melchisedeco, Jethrone14 apparet. Paulatim tum quod Deus curam suam ferme ad unum populum retraheret, tum quod ejecti ab Hebraeis populi late spargerent superstitionis et morum illaudabilium contagia, factum est, ut nulli essent populi defectionis immunes. Itaque ex eo tempore a sapientibus Hebraeis institutum est, ne qui ad jus incolatus admitterentur, nisi qui solenni mersatione professi essent se pravum15 cultum vitamque ἄνομον exuere, praevia circumcisione, si de Abrahami essent genere, sine ea, si aliunde orti. Si qui praeterea vellent totam Mosis legem sibi imponere, de eo fiebat testatio et sic in numerum non incolarum, sed civium recipiebantur honorumque erant participes, nisi ex illis essent gentibus, quas lex speciali de causa exceperat. Gravis autem causa fuit, cur etiam circumcisis injungeretur altera baptismi professio, quia gentes aliquot circumcisae ad falsos deos jam defecerant. Est autem ferme apud populos omnes receptum ut emendatio vitae signo conspicuo ablutionis et, ubi magna esset mutatio, mersationis exprimeretur. Vetus scholiastes Horatii ad illud Epistolae primae Ter pure lecto16, ter, ait,
225
mergunt qui se expiant17. Hinc baptae apud Graecos; Isidos quoque et Mithrae sacris, Tertulliano docente eo qui de baptismo est libro18, per lavacrum initiabantur. Ejusdem Tertulliani est eodem libro: certe ludis Apollinaribus et Pelusiis tinguntur; idque se in regenerationem et impunitatem perjuriorum suorum agere praesumunt19. Hunc ergo communem gentibus intellectum secuti Hebraei non immerito commaculatis vita impura tinctionem, id est mersationem, injunxere. Ac propterea, cum Johannes divino instinctu ipsos, quod hactenus factum non erat, Judaeos tingeret, facile intellectu omnibus fuit significare eum gentem Judaicam, quanquam in professione μονοϑείας perstantem, caetera vitae tamen20 non minus impuram esse quam essent οἱ πολύϑεοι, ac proinde in illis quoque parem vitae mutationem, quae mersatione indicari solebat, requiri. Ad vetus illud exemplum apostoli a Christo jussi τούς Ἕλληνας merserunt, Judaeos vero ad Iohannis exemplum; utrosque in agnitionem peccatorum, non qualicunque spe remissionis, sed certa ejus fide, Dei summi parentis auctoritate per filium publicata, per mortem21 obsignanda.Nunc ad conjugalem quaestionem venio. Vetuit Christus matrimonia rata, id est secundum legem Mosis aut aliorum populorum honestas ac probabiles leges inita, dirimi, nisi ex gravissimis causis, qua in re omnium populorum bene moratorum leges sibi faventes habet. Nam et quae leges divortia indulgent, optant tamen ac praeferunt indivulsam fidei conjugalis copulam. At ne humanis legibus potestas hujus aut illius generis matrimonii adimi hominibus posset, qua potestate ademta sequitur, ut conjugium nullum sit, sicut in contractibus aliis evenit, nusquam edixit; imo vero legum conditoribus non reliquit modo, sed et sanctionibus suis confirmavit, quam consensu gentium habebant in rebus ejusmodi potestatem. Quin et seposita consideratione ejus juris, quod aut ab initio, cum una viverent homines, commune humani generis in singulos habuit, aut quod postea dispersis gentibus in minoribus illis societatibus boni communis atque ordinis causa resedit, faciamus aliquem probabili de causa, quae Dei cultum aut parentum reverentiam aut meliorem sui custodiam attingeret, voto atque etiam jurejurando palam se obstrinxisse, ne talem aut talem duceret, et videamus, an ratum futurum sit, cum aliqua talis impedimenti conscia matrimonium. Sunt sane, ut ais, populi, ubi rata habentur matrimonia liberum etiam intra annos 25 inita sine parentum proximorumve assensu. Sed alibi aliter observatur, nec in protestantium tantum terris, sed et in Gallia jampridem, ubi ne rata aut licita essent id genus conjugia, conventu ordinum Blesiensi institutum est22 et frementibus quanquam sacerdotibus quotidie in summis auditoriis, quae parlamenta vocant, eum in modum judicatur. Sic et aliis in locis irrita habentur conjugia feminarum cum tutore tutorisve filio. Et multa alia sunt ejusmodi constituta in Theodosii et Iustiniani Codice23 non
226
sine episcoporum consilio, antequam ecclesia rem istam sui juris fecisset. In Basilii responsis invenio matrimonium a liberis factum invitis parentibus ab ecclesia habitum ποϱνείας loco24. Quae cur cum Christi praeceptis pugnare non existimem, ex allato jam discrimine, quod est inter impedimenta a lege positum, nondum contracto conjugio et inter rite contracti dissolutionem, puto posse intelligi.Res meas quod attinet, etiamnum ἐπέχω. A Savazio25 si quisquam ad me venisset, ultro ad ipsum cucurrissem; nunc quid intercesserit, suspicari forte possum, scire non possum.
Rex vester26 si mea opera uti volet, ubi sciero quam ad rem, non longum sumam deliberandi spatium. Dwingloius27 manet in statione. In Anglia is, qui Londinensis fuerat episcopus, ad ἀϱχιεπισϰοπὴν Cantuariensem evectus28 summam in regni ecclesiaeque rebus auctoritatem obtinet, vir prudens et ad antiquum ecclesiae exemplar, quantum tempora ferunt, respiciens. τῶν ἀδιαφόϱων nihil ibi Romanorum rituum reducitur, sed quae publicis regni moribus recepta sunt, ea ut ubique eandem habeant faciem, datur opera. Dogmata duriora, quae salutem hominum aut exitium clavis figunt adamantinis, magis magisque ibi exolescunt et paucos defensores inveniunt.
Vale, vir clarissime, et, ubi res tuae id ferent, me ac Matthisium fac certiores de tua valetudine deque tuis laboribus.
Hamburgi, IV/XIV Ianuarii Anni MDCXXXIV.
T. Cl. Observantissimus
H. Grotius.