Gronovius2, qui has a me literas impetravit, est omnium bonarum literarum amans, profectu magno, certe pro gentis captu; nec dubito, quin ad solidam frugem perventura sint ejus studia, si bonum nanciscatur ducem, quem cum a me sibi monstrari posceret, statim illud Homericum in mentem venit:
Πῶς ἄϱ᾽ ἔπειτ᾽ Ὀδυσσῆος ἐγὼ ϑείοιο λαϑοίμην;3Itaque Lugdunum ille Salmasii vel maxime videndi et fruendi causa petiit. Quod ut illi liceat, meas cum ipsius precibus conjungo.
Dolori mihi fuit cognoscere minus adhuc prosperam tibi esse valetudinem. Spero futurum ut coelo quanquam asperiori assuescat corpusculum minusque tibi displiceat Batavia nostra. Idem tibi tuaeque matronae4 mea optat et omnia vobis liberisque vestris felicissima.
Hamburgi, 18 Martii, 1634.