eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1922. 1634 april 4. Aan Willem de Groot1.

    Spero, mi frater, Petrum nostrum2 jam rediisse Amstelodamum, ut edixeram. Ibi si doctore uti poterit Blavio3, nihil malim. Sin ipsi valetudo aut negotia id non permittunt, sunt alii qui eadem, sphaerica nempe et nautica, non quidem tanta arte ut Blavius, attamen doceant. Lugduni subsistere illum nolueram satis habens, si Golium4 in transitu salutaret et pauca ab illo pronuntiandi Arabicas literas praecepta hauriret. Neque enim illud studium ei inter praecipua esse volo, sed inter subcisiva, quae ipse per se, etiam in ipsis itineribus possit ad aliquem non quidem gloriae sed necessitatis fructum perducere. Scio in Indiae insulis alium esse populi sermonem, cujus etiam principia quaedam in Hollandia hauriri possint. Sed cum et Arabum et Persarum commercia nostri colant et apud Indos eruditi reperiantur, qui illo sermone adire possint, existimavi non abs re fore, si ejus quoque tantum hauriret, quantum alia, quae priora esse debent ferent. Si juris Romani aliquam cognitionem desiderat, etiam ad eam rem viam monstrare poterimus, quam secum ipse in peregrinationis otio ineat, dum semper meminerit, quid sit, quo tendat et in quod arcum dirigat. Ideo ubi primum caeli marisque leges didicerit, navigationem illi aliquam ineundam censeo, ut scripsisse memini5 eamque ad rem Dorpii6 nobis ambiendam benevolentiam.

    Haec erant quae nunc habebam, nisi quod addendum, ut cum uxore7 liberisque recte valeas.

    4 April. 1634. Hamburgi.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 849.
    2 - Grotius' zoon Pieter had tegen de wil van zijn vader Amsterdam verlaten en zich naar Leiden begeven; deze kwestie komt herhaaldelijk in de brieven van 1634 aan Willem de Groot en aan G.J. Vossius ter sprake. In de uitgave der Epist. zijn de op Pieters gedrag betrekking hebbende passages uitgelaten; men zie daarvoor de Clavis Ep. Grotii.
    3 - De Amsterdamse cartograaf Willem Jansz. Blaeu. Vgl. p. 241.
    4 - De Leidse oriƫntalist Jacob Golius; zie III, p. 408 n. 9.
    5 - Zie no. 1916, p. 235.
    6 - Filips van Dorp (1587-1652), luitenant-admiraal van Holland.
    7 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]