eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1969. 1635 januari 28. Van A. Oxenstierna1.

    Nobilissime Domine,

    Quod a discessu tuo nihil abs te habuerim literarum ac nequidem audierim, facit me de salute tua ac itinere sollicitum. Exime hanc curam sine mora.

    Ego die 14/24 huc Moguntia redii, sed ne unum quidem ex ordinibus praeter comites Hohenloienses2, qui hic ex[s]ulant, reperi, unde, facilis dijudicatio, quae sit horum hominum de sua salute restituenda sollicitudo et studium.

    Eodem die hora matutina sexta, quo huc veni, hostis stratagemate ingressus Philipsburgum caesis captisve praesidiariis et abducto gubernatore3, affine domini de Feuquiers4, castro ac civitate et, quae illata fuerant annonae et ammunitionis potitus est pedeque ad Rhenum nunc collocato firmo ac fixo gravior et nobis et regi Galliae5 futurus videtur.

    Quid mihi agendum, non immerito haereo. Agam tamen, dum aliqua spes reliqua est. Rex Galliae literis suis per dominum De la Grange6 redditis admodum humaniter scriptis benevolentiae magis quam alienati animi voluit indicium dare nec minora offert De la Grange. Si perrexerit, ut est credibile, nihil patiar in me desiderari eorum, quae coniungere queant reginae meae7 atque eius salutem servitiaque.

    302

    Retulit mihi dictus De la Grange regem te audito illico misisse huc qui mentem S.M.tis applicet. Unde dubium animo meo obrepsit, an tecum conclusuri quidquam sint an de novo aliquem ad me missuri; nec desunt utrinque rationes, quae unum aut alterum (?) persuadeant. Quae poteris, perage ex instructione tua; quae non poteris, patere suspendi. Unum hoc te admonitum velim, ut solutionem termini novembris anno 1632 ex foedere et promissis legatorum debiti urgeas prompte exhibendam, hoc minus nuperrime elapsi novembris termini. Si tamen alterutrum nactus fueris, caute in altero age, ut nec urgeas strictissime nec remittas, sed rem suae integritati permittas, quod, si propensos animadverteris in foedus novum, aptis ad persuadendum argumentis insiste, ut regno Sueciae quotannis ad sustinenda onera belli si minus integrum millionem, saltem medium rex Galliae subministret.

    Pauca haec scribere placuit hac occasione. Si quid in posterum obvenerit non neglecturus.

    Vale.

    Raptim Wormatiae, die 18/28 jan. anno 1635.

    Tui amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Orig. eigenh. ondertek. Beantw. d. no. 1981. Gedrukt Oxenst. Skrifter 1 afd., XIII, p. 71.
    2 - Kraft von Hohenlohe-Neuenstein en Georg Friedrich von Hohenlohe-Weikersheim.
    3 - Isaac Arnauld.
    4 - Manasse de Pas, markies van Feuquières, buitengewoon gezant van Frankrijk in Duitsland.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Jac. de la Grange aux Ormes, Frans gezant in Duitsland; zie no. 1960, p. 290 n. 3.
    7 - Christina van Zweden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]